| Uberius est aliud aliquantoque robustius quam hoc | 91.1 |
| humile de quo dictum est, summissius autem quam | |
| illud de quo iam dicetur amplissimum. hoc in genere | |
| nervorum vel minimum, suavitatis autem est vel | |
| plurimum. est enim plenius quam hoc enucleatum, | 5 |
| quam autem illud ornatum copiosumque summissius. | |
| huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimum- | 92.1 |
| que est in hac orationis forma suavitatis. in qua | |
| multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Deme- | |
| trius meo iudicio praestitit ceteris; cuius oratio cum | |
| sedate placideque liquitur tum illustrant eam quasi | 5 |
| stellae quaedam tralata verba atque mutata. tralata | |
| dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re | |
| aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur; mutata, | |
| in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem | |
| significet sumptum ex re aliqua consequenti. quod | 93.1 |
| quanquam transferundo fit, tamen alio modo trans- | |
| tulit cum dixit Ennius arce et urbe orbam, alio modo, | |
| si pro patria arcem dixisset, et horridam Africam ter- | |
| ribili tremere tumultu cum dicit pro Afris immutate | 5 |
| Africam <sumens>: hanc ὑπαλλαγὴν rhetores, quia | |
| quasi summutantur verba pro verbis, μετωνυμίαν | |
| grammatici vocant, quod nomina transferuntur. Ari- | 94.1 |
| stoteles autem tralationi et haec ipsa subiungit et | |
| abusionem quam κατάχρησιν vocant, ut cum minutum | |
| dicimus animum pro parvo; et abutimur verbis pro- | |
| pinquis, si opus est vel quod delectat vel quod decet. | 5 |
| iam cum fluxerunt continuae plures tralationes, alia | |
| plane fit oratio; itaque genus hoc Graeci appellant | |
| ἀλληγορίαν: nomine recte, genere melius ille qui ista | |
| omnia tralationes vocat. haec frequentat Phalereus | |
| maxume suntque dulcissima, et quanquam tralatio est | 10 |
| apud eum multa tamen immutationes nusquam cre- | |
| briores. in idem genus orationis—loquor enim de | 95.1 |
| illa modica ac temperata—verborum cadunt lumina | |
| omnia, multa etiam sententiarum; latae eruditaeque | |
| disputationes ab eodem explicabuntur et loci com- | |
| munes sine contentione dicentur. quid multa? e philo- | 5 |
| sophorum scholis tales fere evadunt; et nisi coram | |
| erit comparatus ille fortior, per se hic quem dico pro- | |
| babitur. est enim quoddam etiam insigne et florens | 96.1 |
| orationis genus pictum et expolitum in quo omnes | |
| verborum, omnes sententiarum illigantur lepores. hoc | |
| totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed | |
| spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de | 5 |
| qua loquor mediocritate consedit. |