| Tertius est ille amplus copiosus, gravis ornatus, in | 97.1 |
| quo profecto vis maxuma est. hic est enim cuius | |
| ornatum dicendi et copiam admiratae gentes eloquen- | |
| tiam in civitatibus plurimum valere passae sunt, sed | |
| hanc eloquentiam quae cursu magno sonituque fer- | 5 |
| retur, quam suspicerent omnes quam admirarentur | |
| quam se assequi posse diffiderent. huius eloquentiae | |
| est tractare animos, huius omni modo permovere. | |
| haec modo perfringit modo inrepit in sensus; inserit | |
| novas opiniones, evellit insitas. Sed multum interest | 98.1 |
| inter hoc dicendi genus et superiora. qui in illo | |
| subtili et acuto elaboravit, ut callide arguteque diceret | |
| nec quicquam altius cogitaret, hoc uno perfecto ma- | |
| gnus orator est si non maxumus; minimeque in lubrico | 5 |
| versabitur et, si semel constiterit, nunquam cadet. | |
| medius ille autem quem modicum et temperatum voco, | |
| si modo suum illud satis instruxerit, non extimescet | |
| ancipitis dicendi incertosque casus; etiamsi quando | |
| minus succedet, ut saepe fit, magnum tamen periculum | 10 |
| non adibit; alte enim cadere non potest. at vero hic | 99.1 |
| noster quem principem ponimus, gravis acer ardens, | |
| si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit | |
| aut huic generi studuit uni nec suam copiam cum | |
| illis duobus generibus temperavit, maxume est con- | 5 |
| temnendus. ille enim summissus, quod acute et vete- | |
| ratorie dicit, sapiens iam, medius suavis, hic autem | |
| copiosissimus, si nihil est aliud, vix satis sanus videri | |
| solet. qui enim nihil potest tranquille nihil leniter | |
| nihil partite definite distincte facete dicere, praesertim | 10 |
| cum causae partim totae sint eo modo partim aliqua | |
| ex parte tractandae, si is non praeparatis auribus in- | |
| flammare rem coepit, furere apud sanos et quasi inter | |
| sobrios bacchari vinulentus videtur. |