| Tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo; | 100.1 |
| nam manu si prendissem, ne ipse quidem sua tanta | |
| eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem. sed | |
| inventus profecto est ille eloquens quem nunquam | |
| vidit Antonius. quis est igitur is? complectar brevi, | 5 |
| disseram pluribus. is est enim eloquens qui et humilia | |
| subtiliter et alta graviter et mediocria temperate pot- | |
| est dicere. nemo is, inquies, unquam fuit. ne fuerit. | 101.1 |
| ego enim quid desiderem, non quid viderim disputo | |
| redeoque ad illam Platonis de qua dixeram rei formam | |
| et speciem, quam etsi non cernimus tamen animo | |
| tenere possumus. non enim eloquentem quaero neque | 5 |
| quicquam mortale et caducum sed illud ipsum, cuius | |
| qui sit compos, sit eloquens; quod nihil est aliud nisi | |
| eloquentia ipsa quam nullis nisi mentis oculis videre | |
| possumus. is erit igitur eloquens, ut idem illud | |
| iteremus, qui poterit parva summisse, modica tem- | 10 |
| perate, magna graviter dicere. tota mihi causa pro | 102.1 |
| Caecina de verbis interdicti fuit: res involutas de- | |
| finiundo explicavimus, ius civile laudavimus, verba | |
| ambigua distinximus. fuit ornandus in Manilia lege | |
| Pompeius: temperata oratione ornandi copiam per- | 5 |
| secuti sumus. ius omne retinendae maiestatis Rabirii | |
| causa continebatur: ergo in ea omni genere amplifi- | |
| cationis exarsimus. at haec interdum temperanda et | 103.1 |
| varianda sunt. quod igitur in Accusationis septem libris | |
| non reperitur genus, quod in Habiti, quod in Cor- | |
| nelii, quod in plurimis nostris defensionibus? quae | |
| exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel | 5 |
| ipsos posse eligere qui quaererent. nulla est enim ullo | |
| in genere laus oratoris, cuius in nostris orationibus | |
| non sit aliqua si non perfectio at conatus tamen at- | |
| que adumbratio. non assequimur; at quid sequi de- | 104.1 |
| ceat videmus. nec enim nunc de nobis sed de re | |
| dicimus. in quo tantum abest ut nostra miremur, | |
| ut usque eo difficiles ac morosi simus ut nobis non | |
| satis faciat ipse Demosthenes. qui quanquam unus | 5 |
| eminet inter omnis in omni genere dicendi tamen | |
| non semper implet auris meas; ita sunt avidae et | |
| capaces et saepe aliquid immensum infinitumque desi- | |
| derant. sed tamen, quoniam et hunc tu oratorem | 105.1 |
| cum eius studiosissimo Pammene, cum esses Athenis, | |
| totum diligentissime cognovisti nec eum dimittis e | |
| manibus et tamen nostra etiam lectitas, vides profecto | |
| illum multa perficere nos multa conari, illum posse | 5 |
| nos velle quocumque modo causa postulet dicere. sed | |
| ille magnus; nam et successit ipse magnis et maxumos | |
| oratores habuit aequalis. nos magnum fecissemus, | |
| si quidem potuissemus quo contendimus pervenire in | |
| ea urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens | 10 |
| nemo erat. atqui si Antonio Crassus eloquens visus | 106.1 |
| non est aut sibi ipse, nunquam Cotta visus esset | |
| nunquam Sulpicius nunquam Hortensius; nihil enim | |
| ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non multa gra- | |
| viter Hortensius; superiores magis ad omne genus | 5 |
| apti, Crassum dico et Antonium. Ieiunas igitur huius | |
| multiplicis et aequabiliter in omnia genera fusae ora- | |
| tionis auris civitatis accepimus easque nos primi, qui- | |
| cumque eramus et quantulumcumque dicebamus, ad | |
| huius generis audiundi incredibilia studia convertimus. | 10 |
| quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de sup- | 107.1 |
| plicio parricidarum quae nequaquam satis defervisse | |
| post aliquanto sentire coepimus: 'quid enim tam com- | |
| mune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluc- | |
| tuantibus, litus eiectis? ita vivunt, dum possunt, ut | 5 |
| ducere animam de caelo non queant; ita moriuntur | |
| ut eorum ossa terra non tangat; ita iactantur fluctibus | |
| ut nunquam adluantur; ita postremo eiciuntur ut ne | |
| ad saxa quidem mortui conquiescant' et quae secuntur; | |
| sunt enim omnia sicut adulescentis non tam re et | 10 |
| maturitate quam spe et exspectatione laudati. ab hac | |
| indole iam illa matura: 'uxor generi, noverca filii, | |
| filiae paelex'. nec vero hic erat unus ardor in nobis | 108.1 |
| ut hoc modo omnia diceremus. ipsa enim illa pro | |
| Roscio iuvenilis redundantia multa habet attenuata, | |
| quaedam etiam paulo hilariora, at * pro Habito, pro | |
| Cornelio compluresque aliae. nemo enim orator tam | 5 |
| multa ne in Graeco quidem otio scripsit quam multa | |
| sunt nostra, eaque hanc ipsam habent quam probo | |
| varietatem. An ego Homero Ennio reliquis poetis | 109.1 |
| et maxume tragicis concederem ut ne omnibus locis | |
| eadem contentione uterentur crebroque mutarent, non- | |
| nunquam etiam ad cotidianum genus sermonis acce- | |
| derent: ipse nunquam ab illa acerrima contentione | 5 |
| discederem? sed quid poetas divino ingenio profero? | |
| histriones eos vidimus quibus nihil posset in suo | |
| genere esse praestantius, qui non solum in dissimilli- | |
| mis personis satis faciebant, cum tamen in suis versa- | |
| rentur, sed et comoedum in tragoediis et tragoedum | 10 |
| in comoediis admodum placere vidimus: ego non ela- | |
| borem? cum dico me, te, Brute, dico; nam in me | 110.1 |
| quidem iam pridem effectum est quod futurum fuit; | |
| tu autem eodem modo omnis causas ages? aut ali- | |
| quod causarum genus repudiabis? aut in isdem causis | |
| perpetuum et eundem spiritum sine ulla commutatione | 5 |
| obtinebis? Demosthenes quidem cuius nuper inter | |
| imagines tuas ac tuorum, quod eum credo amares, | |
| cum ad te in Tusculanum venissem, imaginem ex aere | |
| vidi, nil Lysiae subtilitate cedit, nil argutiis et acumine | |
| Hyperidi, nil levitate Aeschini et splendore verborum. | 10 |
| multae sunt eius totae orationes subtiles ut contra | 111.1 |
| Leptinen, multae totae graves ut quaedam Philippicae, | |
| multae variae ut contra Aeschinen falsae legationis, | |
| ut contra eundem pro causa Ctesiphontis. iam illud | |
| medium quotiens volt arripit et a gravissimo discedens | 5 |
| eo potissimum delabitur. clamores tamen tum movet | |
| et tum in dicendo plurimum efficit cum gravitatis | |
| locis utitur. sed ab hoc parumper abeamus, quando- | 112.1 |
| quidem de genere non de homine quaerimus: rei po- | |
| tius, id est eloquentiae, vim et naturam explicemus. | |
| illud tamen quod iam ante diximus meminerimus, | |
| nihil nos praecipiundi causa esse dicturos atque ita | 5 |
| potius acturos ut existimatores videamur loqui, non | |
| magistri. in quo tamen longius saepe progredimur, | |
| quod videmus non te haec solum esse lecturum, qui | |
| ea multo quam nos qui quasi docere videmur habeas | |
| notiora, sed hunc librum etiamsi minus nostra com- | 10 |
| mendatione tuo tamen nomine divolgari necesse est. |