| Esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tan- | 113.1 |
| tum facultatem habere quae sit eius propria, fuse | |
| lateque dicendi, sed etiam vicinam eius ac finitimam | |
| dialecticorum scientiam assumere. quanquam aliud | |
| videtur oratio esse aliud disputatio nec idem loqui | 5 |
| esse quod dicere ac tamen utrumque in disserendo | |
| est: disputandi ratio et loquendi dialecticorum sit, ora- | |
| torum autem dicendi et ornandi. Zeno quidem ille a | |
| quo disciplina Stoicorum est manu demonstrare sole- | |
| bat quid inter has artis interesset; nam cum com- | 10 |
| presserat digitos pugnumque fecerat, dialecticam aiebat | |
| eiusmodi esse; cum autem deduxerat et manum dilata- | |
| verat, palmae illius similem eloquentiam esse dicebat. | |
| atque etiam ante hunc Aristoteles principio Artis rhe- | 114.1 |
| toricae dicit illam artem quasi ex altera parte respon- | |
| dere dialecticae, ut hoc videlicet differant inter se | |
| quod haec ratio dicendi latior sit, illa loquendi con- | |
| tractior. volo igitur huic summo omnem quae ad | 5 |
| dicendum trahi possit loquendi rationem esse notam. | |
| quae quidem res, quod te his artibus eruditum minime | |
| fallit, duplicem habuit docendi viam. nam et ipse Ari- | |
| stoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea | |
| qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt. | 10 |
| ego eum censeo qui eloquentiae laude ducatur non | 115.1 |
| esse earum rerum omnino rudem sed vel illa antiqua | |
| vel hac Chrysippi disciplina institutum. noverit pri- | |
| mum vim naturam genera verborum et simplicium | |
| et copulatorum; deinde quot modis quidque dicatur; | 5 |
| qua ratione verum falsumne sit iudicetur; quid effi- | |
| ciatur e quoque, quid cuique consequens sit quidque | |
| contrarium; cumque ambigue multa dicantur, quo | |
| modo quidque eorum dividi explanarique oporteat. | |
| haec tenenda sunt oratori—saepe enim occurrunt— | 10 |
| sed quia sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit | |
| in his explicandis quidam orationis nitor. |