| Et quoniam in omnibus quae ratione docentur et | 116.1 |
| via primum constituendum est quid quidque sit— | |
| nisi enim inter eos qui disceptant convenit quid sit | |
| illud quod ambigitur, nec recte disseri unquam nec | |
| ad exitum perveniri potest—explicanda est saepe | 5 |
| verbis mens nostra de quaque re atque involuta rei | |
| notitia definiundo aperiunda est, siquidem est definitio | |
| oratio, quae quid sit id de quo agitur ostendit quam | |
| brevissime. tum, ut scis, explicato genere cuiusque rei | |
| videndum est quae sint eius generis sive formae sive | 10 |
| partes, ut in eas tribuatur omnis oratio. erit igitur | 117.1 |
| haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, | |
| ut definire rem possit nec id faciat tam presse et an- | |
| guste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri | |
| solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad | 5 |
| commune iudicium popularemque intellegentiam ac- | |
| commodatius. idemque etiam, cum res postulabit, genus | |
| universum in species certas, ut nulla neque praeter- | |
| mittatur neque redundet, partietur ac dividet. quando | |
| autem id faciat aut quo modo, nihil ad hoc tempus, | 10 |
| quoniam, ut supra dixi, iudicem esse me, non doc- | |
| torem volo. |