| Nec vero a dialecticis modo sit instructus sed | 118.1 |
| habeat omnis philosophiae notos ac tractatos locos. | |
| nihil enim de religione nihil de more nihil de pietate | |
| nihil de caritate patriae nihil de bonis rebus aut malis | |
| nihil de virtutibus aut vitiis nihil de officio nihil de | 5 |
| dolore nihil de voluptate nihil de perturbationibus | |
| animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et | |
| ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia quam | |
| dixi graviter ample copiose dici et explicari potest. |