| De materia loquor orationis etiam nunc, non de ipso | 119.1 |
| genere dicendi. volo enim prius habeat orator rem | |
| de qua dicat dignam auribus eruditis, quam cogitet | |
| quibus verbis quidque dicat aut quo modo. quem | |
| etiam, quo grandior sit et quodam modo excelsior, | 5 |
| ut de Pericle dixi supra, ne physicorum quidem esse | |
| ignarum volo. omnia profecto, cum se a caelestibus | |
| rebus referet ad humanas, excelsius magnificentiusque | |
| et dicet et sentiet. |