| Cumque illa divina cognoverit, nolo ignoret ne haec | 120.1 |
| quidem humana. ius civile teneat quo egent causae | |
| forenses cotidie. quid est enim turpius quam legi- | |
| timarum et civilium controversiarum patrocinia sus- | |
| cipere, cum sis legum et civilis iuris ignarus? co- | 5 |
| gnoscat etiam rerum gestarum et memoriae veteris | |
| ordinem, maxume scilicet nostrae civitatis sed etiam | |
| imperiosorum populorum et regum illustrium. quem | |
| laborem nobis Attici nostri levavit labor qui conser- | |
| vatis notatisque temporibus, nihil cum illustre prae- | 10 |
| termitteret, annorum septingentorum memoriam uno | |
| libro colligavit. nescire autem quid ante quam natus | |
| sis acciderit, id est semper esse puerum. quid enim | |
| est aetas hominis, nisi ea memoria rerum veterum | |
| cum superiorum aetate contexitur? commemoratio | 15 |
| autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa | |
| cum delectatione et auctoritatem orationi affert et | |
| fidem. |