| Sic igitur instructus veniet ad causas quarum habe- | 121.1 |
| bit genera primum ipsa cognita. erit enim ei per- | |
| spectum nihil ambigi posse in quo non aut res | |
| controversiam faciat aut verba: res aut de vero aut | |
| de recto aut de nomine, verba aut de ambiguo aut | 5 |
| de contrario. nam si quando aliud in sententia vide- | |
| tur esse aliud in verbis, genus est quoddam ambigui | |
| quod ex praeterito verbo fieri solet; in quo, quod est | |
| ambiguorum proprium, res duas significari videmus. | |
| cum tam pauca sint genera causarum, etiam argu- | 122.1 |
| mentorum praecepta pauca sunt. traditi sunt e qui- | |
| bus ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri | |
| adsumpti. |