| Tractatio igitur rerum efficit admirabilem oratio- | 122.5 |
| nem; nam ipsae quidem res in perfacili cognitione | |
| versantur. quid enim iam sequitur, quod quidem | |
| artis sit, nisi ordiri orationem, in quo aut concilietur | |
| auditor aut erigatur aut paret se ad discendum; rem | |
| breviter exponere et probabiliter et aperte, ut quid aga- | 10 |
| tur intellegi possit; sua confirmare, adversaria ever- | |
| tere, eaque efficere non perturbate sed singulis argu- | |
| mentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit | |
| consequens iis quae sumentur ad quamque rem con- | |
| firmandam; post omnia perorationem inflammantem | 15 |
| restinguentemve concludere? has partis quem ad mo- | |
| dum tractet singulas difficile dictu est hoc loco; nec | |
| enim semper tractantur uno modo. quoniam autem | 123.1 |
| non quem doceam quaero sed quem probem, probabo | |
| primum eum qui quid deceat viderit. haec enim | |
| sapientia maxume adhibenda eloquenti est, ut sit tem- | |
| porum personarumque moderator. nam nec semper | 5 |
| nec apud omnis nec contra omnis nec pro omnibus | |
| nec omnibus eodem modo dicendum arbitror. is erit | |
| ergo eloquens, qui ad id quodcumque decebit poterit | |
| accommodare orationem. quod cum statuerit, tum | |
| ut quicque erit dicendum ita dicet: nec satura ieiune | 10 |
| nec grandia minute nec item contra, sed erit rebus | |
| ipsis par et aequalis oratio; principia verecunda, non- | 124.1 |
| dum elatis incensa verbis sed acuta sententiis vel | |
| ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui; | |
| narrationes credibiles nec historico sed prope cotidiano | |
| sermone explicatae dilucide; dein si tenues causae, | 5 |
| tum etiam argumentandi tenue filum et in docendo et | |
| in refellendo idque ita tenebitur, ut quanta ad rem | |
| tanta ad orationem fiat accessio; cum vero causa ea | 125.1 |
| inciderit in qua vis eloquentiae possit expromi, tum | |
| se latius fundet orator, tum reget et flectet animos | |
| et sic afficiet ut volet, id est ut causae natura et ratio | |
| temporis postulabit. | 5 |