| Sed erit duplex eius omnis ornatus ille admira- | 125.6 |
| bilis propter quem ascendit in tantum honorem elo- | |
| quentia. nam cum omnis pars orationis esse debet | |
| laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut | |
| elegans excidat, tum sunt maxume luminosae et quasi | 10 |
| actuosae partes duae: quarum alteram in universi ge- | |
| neris quaestione pono quam, ut supra dixi, Graeci | |
| appellant θέσιν, alteram in augendis amplificandis- | |
| que rebus quae ab isdem αὔξησις est nominata. quae | 126.1 |
| etsi aequaliter toto corpore orationis fusa esse debet, | |
| tamen in communibus locis maxume excellet; qui com- | |
| munes appellati sunt eo quod videntur multarum idem | |
| esse causarum, sed proprii singularum esse debebunt. | 5 |
| at vero illa pars orationis quae est de genere uni- | |
| verso totas causas saepe continet. quicquid est enim | |
| illud in quo quasi certamen est controversiae, quod | |
| Graece κρινόμενον dicitur, id ita dici placet ut tra- | |
| ducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de uni- | 10 |
| verso genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur, | |
| quod quaeri coniectura solet. dicetur autem non Pe- | 127.1 |
| ripateticorum more—est enim illorum exercitatio | |
| elegans iam inde ab Aristotele constituta—sed ali- | |
| quanto nervosius et ita de re communia dicentur, ut | |
| et pro reis multa leniter dicantur et in adversarios | 5 |
| aspere. augendis vero rebus et contra abiciundis nihil | |
| est quod non perficere possit oratio; quod et inter | |
| media argumenta faciundum est, quotienscumque dabi- | |
| tur vel amplificandi vel minuendi locus, et paene in- | |
| finite in perorando. | 10 |