| Duae res sunt enim quae bene tractatae ab ora- | 128.1 |
| tore admirabilem eloquentiam faciant. quorum alte- | |
| rum est quod Graeci ἠθικὸν vocant, ad naturas et | |
| ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accom- | |
| modatum; alterum quod idem παθητικὸν nominant, | 5 |
| quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno | |
| regnat oratio. illud superius come iucundum ad beni- | |
| volentiam conciliandam paratum, hoc vehemens in- | |
| censum incitatum, quo causae eripiuntur; quod cum | |
| rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. quo genere | 129.1 |
| nos mediocres aut multo etiam minus, sed magno | |
| semper usi impetu saepe adversarios de statu omni | |
| deiecimus. nobis pro familiari reo summus orator | |
| non respondit Hortensius; a nobis homo audacissimus | 5 |
| Catilina in senatu accusatus ommutuit; nobis privata | |
| in causa magna et gravi cum coepisset Curio pater | |
| respondere, subito assedit, cum sibi venenis ereptam | |
| memoriam diceret. quid ego de miserationibus loquar? | 130.1 |
| quibus eo sum usus pluribus quod, etiam si plures | |
| dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinque- | |
| bant; in quo ut viderer excellere non ingenio sed do- | |
| lore assequebar. quae qualiacumque in me sunt—me | 5 |
| enim ipsum non paenitet quanta sint—sed apparent | |
| in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter | |
| quem maiora eadem illa cum aguntur quam cum le- | |
| guntur videri solent. nec vero miseratione solum mens | 131.1 |
| iudicum permovenda est—qua nos ita dolenter uti | |
| solemus ut puerum infantem in manibus perorantes | |
| tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sub- | |
| lato etiam filio parvo plangore et lamentatione com- | 5 |
| pleremus forum—sed est faciundum etiam, ut irascatur | |
| iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, | |
| oderit diligat, cupiat taedeat, speret metuat, laetetur | |
| doleat; qua in varietate duriorum Accusatio suppedi- | |
| tabit exempla, mitiorum defensiones meae. nullo enim | 132.1 |
| modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, | |
| qui modus a me non temptatus sit—dicerem per- | |
| fectum, si ita iudicarem, nec in veritate crimen arro- | |
| gantiae extimescerem; sed, ut supra dixi, nulla me | 5 |
| ingenii sed magna vis animi inflammat, ut me ipse | |
| non teneam; nec unquam is qui audiret incenderetur, | |
| nisi ardens ad eum perveniret oratio. uterer exemplis | |
| domesticis, nisi ea legisses, uterer alienis vel Latinis, | |
| si ulla reperirem, vel Graecis, si deceret. sed Crassi | 10 |
| perpauca sunt nec ea iudiciorum, nihil Antonii, nihil | |
| Cottae, nihil Sulpicii; dicebat melius quam scripsit | |
| Hortensius. verum haec vis, quam quaerimus, quanta | 133.1 |
| sit suspicemur, quoniam exemplum non habemus, aut | |
| si exempla sequimur, a Demosthene sumamus et qui- | |
| dem perpetuae dictionis ex eo loco unde in Ctesiphon- | |
| tis iudicio de suis factis consiliis meritis in rem pu- | 5 |
| blicam aggressus est dicere. ea profecto oratio in eam | |
| formam quae est insita in mentibus nostris, includi | |
| sic potest ut maior eloquentia non requiratur. |