| Sed iam forma ipsa restat et χαρακτὴρ ille qui di- | 134.1 |
| citur. qui qualis debeat esse ex iis ipsis quae supra | |
| dicta sunt intellegi potest. nam et singulorum verborum | |
| et collocatorum lumina attigimus. quibus sic abundabit, | |
| ut verbum ex ore nullum nisi aut elegans aut grave | 5 |
| exeat, ex omnique genere frequentissimae tralationes | |
| erunt, quod eae propter similitudinem transferunt ani- | |
| mos et referunt ac movent huc et illuc, qui motus | |
| cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat. et | |
| reliqua ex collocatione verborum quae sumuntur quasi | 10 |
| lumina magnum afferunt ornatum orationi. sunt enim | |
| similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori | |
| appellantur insignia, non quia sola ornent sed quod | |
| excellant. eadem ratio est horum quae sunt ora- | 135.1 |
| tionis lumina et quodam modo insignia: cum aut du- | |
| plicantur iteranturque verba aut leviter commutata | |
| ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur saepius oratio | |
| aut in idem conicitur aut utrumque, aut adiungitur | 5 |
| idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut | |
| continenter unum verbum non in eadem sententia | |
| ponitur, aut cum similiter vel cadunt verba vel de- | |
| sinunt, aut cum sunt contrariis relata contraria, aut | |
| cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis | 10 |
| coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum ali- | |
| quid praetereuntes cur id faciamus ostendimus, aut | |
| cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes, | |
| aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel que- | |
| stionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius com- | 15 |
| mutantur. |