| Sed sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus | 136.1 |
| quia frequentissime Demosthenes utitur, sunt qui pu- | |
| tent idcirco eius eloquentiam maxume esse laudabilem. | |
| et vero nullus fere ab eo locus sine quadam confor- | |
| matione sententiae dicitur; nec quicquam est aliud di- | 5 |
| cere nisi aut omnis aut certe plerasque aliqua specie | |
| illuminare sententias: quas cum tu optume, Brute, | |
| teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? tan- | |
| tum modo notetur locus. sic igitur dicet ille quem | 137.1 |
| expetimus, ut verset saepe multis modis eadem et una | |
| in re haereat in eademque commoretur sententia; saepe | |
| etiam ut extenuet aliquid, saepe ut irrideat; ut declinet | |
| a proposito deflectatque sententiam; ut proponat quid | 5 |
| dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid, definiat; | |
| ut se ipse revocet; ut quod dixit iteret; ut argumen- | |
| tum ratione concludat; ut interrogando urgeat; ut rur- | |
| sus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat; ut con- | |
| tra ac dicat accipi et sentiri velit; ut addubitet ecquid | 10 |
| potius aut quo modo dicat; ut dividat in partis; ut ali- | |
| quid relinquat ac neglegat; ut ante praemuniat; ut in | |
| eo ipso, in quo reprehendatur, culpam in adversarium | |
| conferat; ut saepe cum iis qui audiunt, nonnunquam | 138.1 |
| etiam cum adversario quasi deliberet; ut hominum | |
| sermones moresque describat; ut muta quaedam lo- | |
| quentia inducat; ut ab eo quod agitur avertat animos; | |
| ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante | 5 |
| occupet quod videat opponi; ut comparet similitudines; | |
| ut utatur exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; | |
| ut interpellatorem coerceat; ut aliquid reticere se dicat; | |
| ut denuntiet quid caveant; ut liberius quid audeat; ut | |
| irascatur etiam, ut obiurget aliquando; ut deprecetur, | 10 |
| ut supplicet, ut medeatur; ut a proposito declinet ali- | |
| quantum; ut optet, ut exsecretur; ut fiat iis apud quos | |
| dicet familiaris. atque alias etiam dicendi quasi vir- | 139.1 |
| tutes sequetur: brevitatem, si res petet; saepe etiam | |
| rem dicendo subiciet oculis; saepe supra feret quam | |
| fieri possit; significatio saepe erit maior quam oratio; | |
| saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio. | 5 |
| hoc in genere—nam quasi silvam vides—omnis | |
| eluceat oportet eloquentiae magnitudo. |