| Sed haec nisi collocata et quasi structa et nexa | 140.1 |
| verbis ad eam laudem quam volumus aspirare non | |
| possunt. de quo cum mihi deinceps viderem esse di- | |
| cendum, etsi movebant iam me illa quae supra dixeram, | |
| tamen iis quae secuntur perturbabar magis. occurrebat | 5 |
| enim posse reperiri non invidos solum quibus referta | |
| sunt omnia, sed fautores etiam laudum mearum, qui | |
| non censerent eius viri esse, de cuius meritis tanta | |
| senatus iudicia fecisset comprobante populo Romano | |
| quanta de nullo, de artificio dicendi litteris tam multa | 10 |
| mandare. quibus si nihil aliud responderem nisi me | |
| M. Bruto negare roganti noluisse, iusta esset excusatio, | |
| cum et amicissimo et praestantissimo viro et recta et | |
| honesta petenti satis facere voluissem. Sed si pro- | 141.1 |
| fiterer—quod utinam possem!—me studiosis dicendi | |
| praecepta et quasi vias quae ad eloquentiam ferrent | |
| traditurum, quis tandem id iustus rerum existimator | |
| reprehenderet? nam quis unquam dubitabit quin in | 5 |
| re publica nostra primas eloquentia tenuerit semper | |
| urbanis pacatisque rebus, secundas iuris scientia? cum | |
| in altera gratiae gloriae praesidii plurimum esset, in | |
| altera persecutionum cautionumque praeceptio; quae | |
| quidem ipsa auxilium ab eloquentia saepe peteret, ea | 10 |
| vero repugnante vix suas regiones finisque defenderet. | |
| cur igitur ius civile docere semper pulchrum fuit ho- | 142.1 |
| minumque clarissimorum discipulis floruerunt domus: | |
| ad dicendum si quis acuat aut adiuvet in eo iuven- | |
| tutem, vituperetur? nam si vitiosum est dicere ornate, | |
| pellatur omnino e civitate eloquentia; sin ea non modo | 5 |
| eos ornat penes quos est, sed etiam universam rem | |
| publicam, cur aut discere turpe est quod scire hone- | |
| stum est aut quod nosse pulcherrimum est id non | |
| gloriosum est docere? 'At alterum factitatum est, | 143.1 |
| alterum novum.' fateor; sed utriusque rei causa est. | |
| alteros enim respondentis audire sat erat, ut ii qui | |
| docerent nullum sibi ad eam rem tempus ipsi sepone- | |
| rent, sed eodem tempore et discentibus satis facerent | 5 |
| et consulentibus; alteri cum domesticum tempus in | |
| cognoscendis componendisque causis, forense in agen- | |
| dis, relicum in sese ipsis reficiundis omne consume- | |
| rent, quem habebant instituendi aut docendi locum? | |
| atque haud scio an plerique nostrorum oratorum in- | 10 |
| genio plus valuerint quam doctrina; itaque illi dicere | |
| melius quam praecipere, nos contra fortasse possumus | |
| melius docere. 'At dignitatem docere non habet.' certe, | 144.1 |
| si quasi in ludo; sed si monendo, si cohortando, si | |
| percontando, si communicando, si interdum etiam una | |
| legendo audiundo, nescio cur non docendo etiam ali- | |
| quid aliquando si possis meliores facere, cur nolis. | 5 |
| an quibus verbis sacrorum alienatio fiat docere hone- | |
| stum est, ut est: quibus ipsa sacra retineri defendique | |
| possint non honestum est? 'At ius profitentur etiam | 145.1 |
| qui nesciunt; eloquentiam autem illi ipsi qui consecuti | |
| sunt tamen ea se valere dissimulant.' propterea quod | |
| prudentia hominibus grata est, lingua suspecta. num | |
| igitur aut latere eloquentia potest aut id quod dissi- | 5 |
| mulat effugit aut est periculum ne quis putet in magna | |
| arte et gloriosa turpe esse docere alios id, quod ipsi | |
| fuerit honestissimum discere? ac fortasse ceteri tec- | 146.1 |
| tiores; ego semper me didicisse prae me tuli. quid | |
| enim? possem, cum et afuissem domo adulescens et | |
| horum studiorum causa maria transissem et doctissi- | |
| mis hominibus referta domus esset et aliquae fortasse | 5 |
| inessent in sermone nostro doctrinarum notae cumque | |
| volgo scripta nostra legerentur, dissimulare me didi- | |
| cisse? quid erat cur ruberem nisi quod parum fortasse | |
| profeceram? Quod cum ita sit, tamen ea quae supra | |
| dicta sunt plus in disputando quam ea de quibus di- | 10 |
| cendum est dignitatis habuerunt. de verbis enim com- | 147.1 |
| ponendis et de syllabis propemodum dinumerandis et | |
| demetiundis loquemur. quae etiamsi sunt, sicuti mihi | |
| videntur, necessaria tamen fiunt magnificentius quam | |
| docentur. est id omnino verum, at proprie in hoc dici- | 5 |
| tur. nam omnium magnarum artium sicut arborum | |
| altitudo nos delectat, radices stirpesque non item; sed | |
| esse illa sine his non potest. me autem sive pervol- | |
| gatissimus ille versus, qui vetat | |
| 'Artem pudere proloqui quam factites', | 10 |
| dissimulare non sinit quin delecter, sive tuum studium | |
| hoc a me volumen expressit, tamen iis quos aliquid | |
| reprehensuros suspicabar respondendum fuit. quodsi | 148.1 |
| ea quae dixi non ita essent, quis tamen se tam durum | |
| agrestemque praeberet, qui hanc mihi non daret ve- | |
| niam, ut cum meae forenses artes et actiones publicae | |
| concidissent, non me aut desidiae, quod facere non | 5 |
| possum, aut maestitiae, cui resisto, potius quam litteris | |
| dederem? quae quidem me antea in iudicia atque in | |
| curiam deducebant, nunc oblectant domi; nec vero | |
| talibus modo rebus qualis hic liber continet, sed | |
| multo etiam gravioribus et maioribus; quae si erunt | 10 |
| perfectae, profecto maxumis rebus forensibus nostris | |
| et externis inclusae et domesticae litterae responde- | |
| bunt. sed ad institutam disputationem revertamur. |