| Collocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam | 149.1 |
| aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint | |
| quam suavissimis vocibus, aut ut forma ipsa concin- | |
| nitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut com- | |
| prehensio numerose et apte cadat. Atque illud primum | 5 |
| videamus quale sit—quod vel maxume desiderat dili- | |
| gentiam—ut fiat quasi structura quaedam nec tamen | |
| fiat operose; nam esset cum infinitus tum puerilis | |
| labor; quod apud Lucilium scite exagitat in Albucio | |
| Scaevola: | 10 |
| 'Quam lepide λέξεις compostae ut tesserulae omnes | |
| Arte pavimento atque emblemate vermiculato!' | |
| nolo haec tam minuta constructio appareat; sed tamen | 150.1 |
| stilus exercitatus efficiet facile formulam componendi. | |
| nam ut in legendo oculus sic animus in dicendo pro- | |
| spiciet quid sequatur, ne extremorum verborum cum | |
| insequentibus primis concursus aut hiulcas voces effi- | 5 |
| ciat aut asperas. quamvis enim suaves gravesve sen- | |
| tentiae tamen, si inconditis verbis efferuntur, offen- | |
| dent auris, quarum est iudicium superbissimum. quod | |
| quidem Latina lingua sic observat, nemo ut tam | |
| rusticus sit quin vocalis nolit coniungere. in quo | 151.1 |
| quidam Theopompum etiam reprehendunt, quod eas | |
| litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister eius | |
| Isocrates; at non Thucydides, ne ille quidem haud | |
| paulo maior scriptor Plato nec solum in iis sermoni- | 5 |
| bus qui διάλογοι dicuntur, ubi etiam de industria id | |
| faciundum fuit, sed in populari oratione, qua mos est | |
| Athenis laudari in contione eos qui sint in proeliis | |
| interfecti; quae sic probata est, ut eam quotannis, ut | |
| scis, illo die recitari necesse sit. in ea est crebra ista | 10 |
| vocum concursio, quam magna ex parte ut vitiosam | |
| fugit Demosthenes. Sed Graeci viderint; nobis ne si | 152.1 |
| cupiamus quidem distrahere voces conceditur. indi- | |
| cant orationes illae ipsae horridulae Catonis, indicant | |
| omnes poetae praeter eos qui, ut versum facerent, | |
| saepe hiabant, ut Naevius: | 5 |
| 'Vos, qui accolitis Histrum fluvium atque algidam' | |
| et ibidem: | |
| 'Quam nunquam vobis Grai atque barbari.' | |
| at Ennius semel: 'Scipio invicte' et quidem nos: | |
| 'Hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.' | 10 |
| hoc idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci | 153.1 |
| laudare etiam solent. sed quid ego vocalis? sine vo- | |
| calibus saepe levitatis causa contrahebant, ut ita dice- | |
| rent: multi' modis, in vas' argenteis, palm' et | |
| crinibus, tecti' fractis. quid vero licentius quam | 5 |
| quod hominum etiam nomina contrahebant, quo essent | |
| aptiora? nam ut duellum bellum et duis bis, sic | |
| Duellium eum qui Poenos classe devicit Bellium | |
| nominaverunt, cum superiores appellati essent semper | |
| Duelli. quin etiam verba saepe contrahuntur non | 10 |
| usus causa sed aurium. quo modo enim vester Axilla | |
| Ala factus est nisi fuga litterae vastioris? quam lit- | |
| teram etiam e maxillis et taxillis et vexillo et | |
| pauxillo consuetudo elegans Latini sermonis evellit. | |
| lubenter etiam copulando verba iungebant, ut sodes | 154.1 |
| pro si audes, sis pro si vis. iam in uno capsis | |
| tria verba sunt. ain pro aisne, nequire pro non | |
| quire, malle pro magis velle, nolle pro non | |
| velle, dein etiam saepe et exin pro deinde et pro | 5 |
| exinde dicimus. quid, illud non olet unde sit, quod | |
| dicitur cum illis, cum autem nobis non dicitur, | |
| sed nobiscum? quia si ita diceretur, obscaenius con- | |
| currerent litterae, ut etiam modo, nisi autem inter- | |
| posuissem, concurrissent. ex eo est mecum et te- | 10 |
| cum, non cum te et cum me, ut esset simile illis | |
| vobiscum atque nobiscum. Atque etiam a quibus- | 155.1 |
| dam sero iam emendatur antiquitas, qui haec repre- | |
| hendunt. nam pro deum atque hominum fidem | |
| deorum aiunt. ita credo hoc illi nesciebant: an dabat | |
| hanc licentiam consuetudo? itaque idem poeta qui | 5 |
| inusitatius contraxerat: | |
| 'Patris mei meum factum pudet' | |
| pro meorum factorum et | |
| 'Texitur, exitium examen rapit' | |
| pro exitiorum, non dicit liberum, ut plerique lo- | 10 |
| quimur, cum cupidos liberum aut in liberum | |
| loco dicimus, sed ut isti volunt: | |
| 'Neque tuom unquam in gremium extollas libero- | |
| rum ex te genus' | |
| et idem: 'Namque Aesculapi liberorum.' at ille alter | 15 |
| in Chryse non solum: | |
| 'Cives, antiqui amici maiorum meum' | |
| quod erat usitatum, sed durius etiam: | |
| 'Consilium socii, augurium atque extum interpretes'; | |
| idemque pergit: | 20 |
| 'Postquam prodigium horriferum, portentum pavos'; | |
| quae non sane sunt in omnibus neutris usitata. nec | |
| enim dixerim tam lubenter armum iudicium,— | |
| etsi est apud eundem: | |
| 'Nihilne ad te de iudicio armum accidit?'— | 25 |
| quam centuriam, ut censoriae tabulae locuntur, | 156.1 |
| fabrum et procum audeo dicere, non fabrorum | |
| et procorum; planeque duorum virorum iudi- | |
| cium aut trium virorum capitalium aut decem | |
| virorum stlitibus iudicandis dico nunquam. | 5 |
| atqui dixit Accius: | |
| 'Video sepulcra dua duorum corporum' | |
| idemque 'Mulier una duom virum'. quid verum sit in- | |
| tellego; sed alias ita loquor ut concessum est, ut hoc | |
| vel pro deum dico vel pro deorum, alias ut | 10 |
| necesse est, cum trium virum, non virorum, et | |
| sestertium, nummum, non sestertiorum, | |
| nummorum, quod in his consuetudo varia non est. | |
| quid quod sic loqui: nosse, iudicasse vetant, no- | 157.1 |
| visse iubent et iudicavisse? quasi vero nescia- | |
| mus in hoc genere et plenum verbum recte dici et | |
| imminutum usitate. itaque utrumque Terentius: | |
| 'Eho tu, cognatum tuom non noras?' | 5 |
| post idem 'Stilponem, inquam, noveras'. sient ple- | |
| num est, sint imminutum; licet utare utroque. ergo | |
| ibidem: | |
| 'Quam cara sint quae post carendo intellegunt, | |
| Quamque attinendi magni dominatus sient.' | 10 |
| nec vero reprehenderim 'scripsere alii rem' et scrip- | |
| serunt esse verius sentio sed consuetudini auribus | |
| indulgenti lubenter obsequor. 'idem campus habet' | |
| inquit Ennius, et in templis: 'IDEM PROBAVIT'; at | |
| isdem erat verius, nec tamen eisdem ut opimius; | 15 |
| male sonabat isdem: impetratum est a consuetudine | |
| ut peccare suavitatis causa liceret. et posmeridia- | |
| nas quadrigas quam postmeridianas <qua- | |
| driiugas> lubentius dixerim et mehercule quam | |
| mehercules. non scire quidem barbarum iam vi- | 20 |
| detur, nescire dulcius. ipsum meridiem cur non | |
| medidiem? credo, quod erat insuavius. insuavis- | 158.1 |
| sima praepositio est af, quae nunc tantum in accepti | |
| tabulis manet ac ne his quidem omnium, in reliquo | |
| sermone mutata est; nam amovit dicimus et abegit | |
| et abstulit, ut iam nescias a'ne verum sit an ab | 5 |
| an abs. quid, quod etiam abfugit turpe visum est et | |
| abfer noluerunt, <aufugit et> aufer maluerunt? | |
| quae praepositio praeter haec duo verba nullo alio | |
| in verbo reperietur. noti erant et navi et nari, qui- | |
| bus cum in praeponi oporteret, dulcius visum est | 10 |
| ignotos ignavos ignaros dicere, quam ut veritas | |
| postulabat. ex usu dicunt et e re publica, quod | |
| in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, | |
| nisi litteram sustulisses, ut exegit, edixit; refe- | |
| cit, rettulit, reddidit: adiuncti verbi prima lit- | 15 |
| tera praepositionem commutavit, ut subegit, sum- | |
| mutavit, sustulit. Quid, in verbis iunctis quam | 159.1 |
| scite insipientem non insapientem, inicum | |
| non inaecum, tricipitem non tricapitem, con- | |
| cisum non concaesum. ex quo quidem pertisum | |
| etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. | 5 |
| quid vero hoc elegantius, quod non fit natura sed | |
| quodam instituto: indoctus dicimus brevi prima | |
| littera, insanus producta, inhumanus brevi, in- | |
| felix longa et, ne multis, quibus in verbis eae primae | |
| litterae sunt quae in sapiente atque felice, <in> | 10 |
| producte dicitur, in ceteris omnibus breviter; itemque | |
| conposuit consuevit concrepuit confecit. | |
| consule veritatem: reprehendet; refer ad auris: pro- | |
| babunt; quaere cur ita sit; dicent iuvare; voluptati | |
| autem aurium morigerari debet oratio. quin ego ipse, | 160.1 |
| cum scirem ita maiores locutos ut nusquam nisi in | |
| vocali aspiratione uterentur, loquebar sic ut pulcros, | |
| Cetegos, triumpos, Cartaginem dicerem; ali- | |
| quando, idque sero, convicio aurium cum extorta mihi | 5 |
| veritas esset, usum loquendi populo concessi, scien- | |
| tiam mihi reservavi. Orcivios tamen et Matones, | |
| Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, la- | |
| crimas dicimus, quia per aurium iudicium licet. | |
| Burrum semper Ennius, nunquam Pyrrhum; 'Vi pate- | 10 |
| fecerunt Bruges', non Phryges: ipsius antiqui de- | |
| clarant libri. nec enim Graecam litteram adhibebant— | |
| nunc autem etiam duas—et cum Phrygum et Phry- | |
| gibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in | |
| barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto | 15 |
| casu solum Graece loqui; tamen et Phryges et | |
| Pyrrhum aurium causa dicimus. quin etiam, quod | 161.1 |
| iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum | |
| verborum, quorum eaedem erant postremae duae lit- | |
| terae quae sunt in optumus, postremam litteram de- | |
| trahebant, nisi vocalis insequebatur. ita non erat ea | 5 |
| offensio in versibus quam nunc fugiunt poetae novi. | |
| sic enim loquebamur: 'Qui est omnibu' princeps', non | |
| omnibus princeps et: 'Vita illa dignu' locoque', non | |
| dignus. quodsi indocta consuetudo tam est artifex | |
| suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina po- | 10 |
| stulari putamus? haec dixi brevius, quam si hac de | 162.1 |
| re una disputarem—est enim locus hic late patens | |
| de natura usuque verborum—longius autem quam | |
| instituta ratio postulabat. |