| Sed quia rerum verborumque iudicium in pruden- | 162.5 |
| tia est, vocum autem et numerorum aures sunt iudi- | |
| ces, et quod illa ad intellegentiam referuntur, haec ad | |
| voluptatem, in illis ratio invenit, in his sensus artem. | |
| aut enim neglegenda fuit nobis voluntas eorum qui- | |
| bus probari volebamus aut ars eius conciliandae re- | 10 |
| periunda. duae sunt igitur res quae permulceant auris, | 163.1 |
| sonus et numerus. de numero mox, nunc de sono quae- | |
| rimus. verba, ut supra diximus, legenda sunt potissi- | |
| mum bene sonantia, sed ea non ut poetae exquisita | |
| ad sonum sed sumpta de medio. | 5 |
| 'Qua pontus Helles supera Tmolum ac Tauricos' | |
| locorum splendidis nominibus illuminatus est versus, | |
| sed proxumus inquinatus insuavissima littera: | |
| 'Finis frugifera et efferta arva Asiae tenet.' | |
| quare bonitate potius nostrorum verborum utamur | 164.1 |
| quam splendore Graecorum, nisi forte sic loqui | |
| paenitet: |