| Nec solum componentur verba ratione sed etiam | 164.8 |
| finientur, quoniam id iudicium esse alterum aurium | |
| diximus. et finiuntur aut compositione ipsa et quasi | 10 |
| sua sponte aut quodam genere verborum in quibus | |
| ipsis concinnitas inest; quae sive casus habent in exitu | |
| similis sive paribus paria redduntur sive opponuntur | |
| contraria, suapte natura numerosa sunt, etiamsi nihil | |
| est factum de industria. in huius concinnitatis con- | 165.1 |
| sectatione Gorgiam fuisse principem accepimus; quo | |
| de genere illa nostra sunt in Miloniana: 'Est enim, | |
| iudices, haec non scripta sed nata lex, quam non di- | |
| dicimus accepimus legimus, verum ex natura ipsa | 5 |
| arripuimus hausimus expressimus, ad quam non docti | |
| sed facti, non instituti sed imbuti sumus.' haec enim | |
| talia sunt ut, quia referuntur ea quae debent referri, in- | |
| tellegamus non quaesitum esse numerum sed secutum. | |
| quod fit item in referundis contrariis ut illa sunt, | 166.1 |
| quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus | |
| efficitur: | |
| 'Eam quam nihil accusas damnas,— | |
| condemnas dixisset qui versum effugere vellet— | 5 |
| bene quam meritam esse autumas [dicis] | |
| Male merere? id quod scis prodest nihil; id quod | |
| nescis obest?' | |
| versum efficit ipsa relatio contrariorum. idem esset | |
| in oratione numerosum: quod scis, nihil prodest; | 10 |
| quod nescis, multum obest. semper haec, quae Graeci | |
| ἀντίθετα nominant, cum contrariis opponuntur con- | |
| traria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt, | |
| etiam sine industria. hoc genere antiqui iam ante | 167.1 |
| Isocraten delectabantur et maxume Gorgias, cuius in | |
| oratione plerumque efficit numerum ipsa concinnitas. | |
| nos etiam in hoc genere frequentes, ut illa sunt in | |
| quarto Accusationis: 'conferte hanc pacem cum illo | 5 |
| bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris | |
| victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu | |
| invicto, huius lubidines cum illius continentia: ab illo | |
| qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit cap- | |
| tas dicetis Syracusas.' | 10 |