| Ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud ter- | 168.1 |
| tium explicetur quale sit, numerosae et aptae ora- | |
| tionis. quod qui non sentiunt, quas auris habeant aut | |
| quid in his hominis simile sit nescio. meae quidem | |
| et perfecto completoque verborum ambitu gaudent | 5 |
| et curta sentiunt nec amant redundantia. quid dico | |
| meas? contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba | |
| cecidissent. id enim exspectant aures, ut verbis colli- | |
| getur sententia. 'non erat hoc apud antiquos.' et | |
| quidem nihil aliud fere non erat; nam et verba elige- | 10 |
| bant et sententias gravis et suavis reperiebant sed | |
| eas aut vinciebant aut explebant parum. 'hoc me | 169.1 |
| ipsum delectat' inquiunt. quid, si antiquissima illa | |
| pictura paucorum colorum magis quam haec iam per- | |
| fecta delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec | |
| scilicet repudianda? nominibus veterum gloriantur. | 5 |
| habet autem ut in aetatibus auctoritatem senectus sic | |
| in exemplis antiquitas, quae quidem apud me ipsum | |
| valet plurimum. nec ego id quod deest antiquitati | |
| flagito potius quam laudo quod est; praesertim cum | |
| ea maiora iudicem quae sunt quam illa quae desunt. | 10 |
| plus est enim in verbis et in sententiis boni, quibus | |
| illi excellunt, quam in conclusione sententiarum, quam | |
| non habent. post inventa conclusio est, qua credo | |
| usuros veteres illos fuisse, si iam nota atque usurpata | |
| res esset; qua inventa omnis usos magnos oratores | 15 |
| videmus. sed habet nomen invidiam, cum in oratione | 170.1 |
| iudiciali et forensi numerus Latine, Graece ῥυθμὸς | |
| inesse dicitur. nimis enim insidiarum ad capiundas | |
| auris adhiberi videtur, si etiam in dicendo numeri ab | |
| oratore quaeruntur. hoc freti isti et ipsi infracta et | 5 |
| amputata locuntur et eos vituperant qui apta et finita | |
| pronuntiant; si inanibus verbis levibusque sententiis, | |
| iure; sin probae res, lecta verba, quid est cur clau- | |
| dere aut insistere orationem malint quam cum sen- | |
| tentia pariter excurrere? hic enim invidiosus numerus | 10 |
| nihil affert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa | |
| sententia; quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque | |
| casu, saepe natura; et quae valde laudantur apud | |
| illos, ea fere quia sunt conclusa laudantur. et apud | 171.1 |
| Graecos quidem iam anni prope quadringenti sunt, | |
| cum hoc probatur; nos nuper agnovimus. ergo Ennio | |
| licuit vetera contemnenti dicere: | |
| 'Versibus quos olim Fauni vatesque canebant', | 5 |
| mihi de antiquis eodem modo non licebit? praesertim | |
| cum dicturus non sim: 'ante hunc' ut ille nec quae | |
| secuntur: 'Nos ausi reserare'; legi enim audivique | |
| nonnullos quorum propemodum absolute concludere- | |
| tur oratio. quod qui non possunt, non est iis satis non | 10 |
| contemni, laudari etiam volunt. ego autem illos ipsos | |
| laudo idque merito quorum se isti imitatores esse di- | |
| cunt, etsi in iis aliquid desidero, hos vero minime qui | |
| nihil illorum nisi vitium secuntur, cum a bonis absint | |
| longissime. Quodsi auris tam inhumanas tamque agre- | 172.1 |
| stis habent, ne doctissimorum quidem virorum eos mo- | |
| vebit auctoritas? omitto Isocraten discipulosque eius | |
| Ephorum et Naucraten, quanquam orationis faciundae | |
| et ornandae auctores locupletissimi summi ipsi oratores | 5 |
| esse debebant. sed quis omnium doctior, quis acutior, | |
| quis in rebus vel inveniundis vel iudicandis acrior Ari- | |
| stotele fuit? quis porro Isocrati est adversatus infen- | |
| sius? is igitur versum in oratione vetat esse, numerum | |
| iubet. eius auditor Theodectes, in primis, ut Aristo- | 10 |
| teles saepe significat, politus scriptor atque artifex, | |
| hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero | |
| isdem de rebus etiam accuratius. quis ergo istos | |
| ferat qui hos auctores non probent? nisi omnino haec | |
| esse ab iis praecepta nesciunt. quod si ita est—nec | 173.1 |
| vero aliter existimo—quid, ipsi suis sensibus non | |
| moventur? nihilne iis inane videtur nihil inconditum | |
| nihil curtum nihil claudicans nihil redundans? in | |
| versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syl- | 5 |
| laba aut brevior aut longior; nec vero multitudo pedes | |
| novit nec ullos numeros tenet nec illud quod offendit | |
| aut cur aut in quo offendat intellegit; et tamen om- | |
| nium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acu- | |
| tarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in | 10 |
| auribus nostris collocavit. |