| Visne igitur, Brute, totum hunc locum accuratius | 174.1 |
| etiam explicemus quam illi ipsi qui et haec et alia | |
| nobis tradiderunt, an iis contenti esse quae ab illis | |
| dicta sunt possumus? sed quid quaero velisne, cum | |
| litteris tuis eruditissime scriptis te id vel maxume velle | 5 |
| perspexerim? primum ergo origo, deinde causa, post | |
| natura, tum ad extremum usus ipse explicetur ora- | |
| tionis aptae atque numerosae. |