| Nam qui Isocraten maxume mirantur hoc in eius | 174.9 |
| summis laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros | 10 |
| primus adiunxerit. cum enim videret oratores cum | |
| severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tum | |
| dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione | |
| uteremur, cum iucunditatis causa tum ut varietas oc- | |
| curreret satietati. quod ab his vere quadam ex parte, | 175.1 |
| non totum dicitur. nam neminem in eo genere scien- | |
| tius versatum Isocrate confitendum est, sed princeps | |
| inveniundi fuit Thrasymachus, cuius omnia nimis etiam | |
| exstant scripta numerose. nam, ut paulo ante dixi, | 5 |
| paria paribus adiuncta et similiter definita itemque | |
| contrariis relata contraria, quae sua sponte, etiamsi | |
| id non agas, cadunt plerumque numerose, Gorgias | |
| primus invenit, sed iis est usus intemperantius. id | |
| autem est genus, ut ante dictum est, ex tribus par- | 10 |
| tibus collocationis alterum. horum uterque Isocraten | 176.1 |
| aetate praecurrit, ut eos ille moderatione, non inven- | |
| tione vicerit. est enim ut in transferundis faciundis- | |
| que verbis tranquillior sic in ipsis numeris sedatior. | |
| Gorgias autem avidior est generis eius et his festivi- | 5 |
| tatibus—sic enim ipse censet—insolentius abutitur; | |
| quas Isocrates, cum tamen audivisset adulescens in | |
| Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit. | |
| quin etiam se ipse tantum quantum aetate procedebat | |
| —prope enim centum confecit annos—relaxarat a | 10 |
| nimia necessitate numerorum, quod declarat in eo libro | |
| quem ad Philippum Macedonem scripsit, cum iam | |
| admodum esset senex; in quo dicit sese minus iam | |
| servire numeris quam solitus esset. ita non modo | |
| superiores sed etiam se ipse correxerat. | 15 |