Quoniam igitur causam quoque ostendimus, natu- 179.1
ram nunc—id enim erat tertium—si placet ex-
plicemus; quae disputatio non huius instituti sermonis
est sed artis intumae. quaeri enim potest, qui sit
orationis numerus et ubi sit positus et natus ex quo 5
et is unusne sit an duo an plures quaque ratione com-
ponatur et ad quam rem et quando et quo loco et
quemadmodum adhibitus aliquid voluptatis afferat.
sed ut in plerisque rebus sic in hac duplex est consi- 180.1
derandi via, quarum altera est longior, brevior altera,
eadem etiam planior. est autem longioris prima illa
quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio; quibus-
dam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut 5
in versibus, et quod ipsi qui affirment esse eos nu-
meros, rationem cur sint non queant reddere. deinde,
si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales et
e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si
e poeticis, quis eorum sit aut qui; namque aliis unus 10
modo aliis plures aliis omnes idem videntur. deinde,
quicumque sunt sive unus sive plures, communesne
sint omni generi orationis—quoniam aliud genus
est narrandi aliud persuadendi aliud docendi—an
dispares numeri cuique orationis generi accommoden- 15
tur; si communes, qui sint; si dispares, quid intersit
et cur non aeque in oratione atque in versu numerus
appareat. deinde, quod dicitur in oratione numerosum, 181.1
id utrum numero solum efficiatur an etiam vel com-
positione quadam vel genere verborum; an sit suum
cuiusque, ut numerus intervallis, compositio vocibus,
genus ipsum verborum quasi quaedam forma et lumen 5
orationis appareat, sitque omnium fons compositio ex
eaque et numerus efficiatur et ea quae dicuntur ora-
tionis quasi formae et lumina, quae, ut dixi, Graeci
vocant σχήματα. at non est unum nec idem, quod voce 182.1
iucundum est et quod moderatione absolutum et quod
inluminatum genere verborum; quanquam id quidem
finitimum est numero, quia per se plerumque per-
fectum est; compositio autem ab utroque differt, quae 5
tota servit gravitati vocum aut suavitati. haec igitur
fere sunt in quibus rei natura quaerenda sit.