Esse ergo in oratione numerum quendam non est
|
183.1
|
difficile cognoscere. iudicat enim sensus; in quo est
|
|
inicum quod accidit non agnoscere, si cur id accidat
|
|
reperire nequeamus. neque enim ipse versus ratione
|
|
est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa
|
5
|
ratio docuit quid acciderit. ita notatio naturae et
|
|
animadversio peperit artem. sed in versibus res est
|
|
apertior, quanquam etiam a modis quibusdam cantu
|
|
remoto soluta esse videatur oratio maxumeque id in
|
|
optumo quoque eorum poetarum qui λυρικοὶ a Graecis
|
10
|
nominantur, quos cum cantu spoliaveris, nuda paene
|
|
remanet oratio. quorum similia sunt quaedam etiam
|
184.1
|
apud nostros, velut illa in Thyeste:
|
|
'Quemnam te esse dicam? qui tarda in senectute'
|
|
et quae secuntur; quae, nisi cum tibicen accessit, ora-
|
|
tionis sunt solutae simillima. at comicorum senarii
|
5
|
propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti,
|
|
ut nonnunquam vix in iis numerus et versus in-
|
|
tellegi possit. quo est ad inveniundum difficilior in
|
|
oratione numerus quam in versibus. Omnino duo sunt
|
185.1
|
quae condiant orationem, verborum numerorumque iu-
|
|
cunditas. in verbis inest quasi materia quaedam, in
|
|
numero autem expolitio. sed, ut ceteris in rebus, ne-
|
|
cessitatis inventa antiquiora sunt quam voluptatis. ita-
|
186.1
|
que et Herodotus et eadem superiorque aetas numero
|
|
caruit nisi quando temere ac fortuito, et scriptores
|
|
perveteres de numero nihil omnino, de oratione prae-
|
|
cepta multa nobis reliquerunt. nam quod et facilius
|
5
|
est et magis necessarium, id semper ante cognoscitur.
|
|
itaque translata aut facta aut iuncta verba facile sunt
|
|
cognita, quia sumebantur e consuetudine cotidianoque
|
|
sermone; numerus autem non domo depromebatur
|
|
neque habebat aliquam necessitudinem aut cognatio-
|
10
|
nem cum oratione. itaque serius aliquanto notatus
|
|
et cognitus quasi quandam palaestram et extrema
|
|
liniamenta orationi attulit. quodsi et angusta quaedam
|
187.1
|
atque concisa et alia est dilatata et diffusa oratio,
|
|
necesse est id non litterarum accidere natura, sed
|
|
intervallorum longorum et brevium varietate; quibus
|
|
implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis
|
5
|
est tum volubilis, necesse est eius modi naturam nu-
|
|
meris contineri. nam circumitus ille, quem saepe iam
|
|
diximus, incitatior numero ipso fertur et labitur,
|
|
quoad perveniat ad finem et insistat.
|
|