Perspicuum est igitur numeris astrictam orationem 187.10
esse debere, carere versibus. sed hi numeri poeticine 188.1
sint an ex alio genere quodam deinceps est videndum.
nullus est igitur numerus extra poeticos, propterea
quod definita sunt genera numerorum. nam omnis
talis est ut unus sit e tribus. Pes enim, qui adhibetur 5
ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem
pedis aut aequalem esse alteri parti aut altero tanto
aut sesqui esse maiorem. ita fit aequalis dactylus,
duplex iambus, sesquiplex paean; qui pedes in ora-
tionem non cadere qui possunt? quibus ordine locatis 10
quod efficitur numerosum sit necesse est. Sed quae- 189.1
ritur quo numero aut quibus potissimum sit utendum.
incidere vero omnis in orationem etiam ex hoc intel-
legi potest, quod versus saepe in oratione per im-
prudentiam dicimus. est id vehementer vitiosum, sed 5
non attendimus neque exaudimus nosmet ipsos—se-
narios vero et Hipponacteos effugere vix possumus;
magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio.
sed tamen eos versus facile agnoscit auditor; sunt
enim usitatissimi; inculcamus autem per imprudentiam 10
saepe etiam minus usitatos, sed tamen versus: vitiosum
genus et longa animi provisione fugiundum. elegit ex 190.1
multis Isocrati libris triginta fortasse versus Hierony-
mus Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios
sed etiam anapaestos; quo quid potest esse turpius?
etsi in legendo fecit malitiose; prima enim syllaba 5
dempta ex primo verbo sententiae postremum ad ver-
bum primam rursus syllabam adiunxit insequentis
sententiae: ita factus est anapaestus is qui Aristo-
phaneus nominatur; quod ne accidat observari nec
potest nec necesse est. sed tamen hic corrector in eo 10
ipso loco quo reprehendit, ut a me animadversum est
studiose inquirente in eum, immittit imprudens ipse
senarium. sit igitur hoc cognitum in solutis etiam ver-
bis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint
poetici. 15