Sequitur ergo ut qui maxume cadant in orationem 191.1
aptam numeri videndum sit. sunt enim qui iambicum
putent, quod sit orationis simillimus; qua de causa
fieri, ut is potissimum propter similitudinem veritatis
adhibeatur in fabulis, quod ille dactylicus numerus 5
hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior.
Ephorus autem, levis ipse orator et profectus ex op-
tuma disciplina, paeana sequitur aut dactylum, fugit
autem spondeum et trochaeum. quod enim paean
habeat tris brevis, dactylus autem duas, brevitate et 10
celeritate syllabarum labi putat verba proclivius con-
traque accidere in spondeo et trochaeo: quod alter e
longis constet, alter e brevibus, fieri alteram nimis
incitatam, alteram nimis tardam orationem, neutram
temperatam. sed et illi priores errant et Ephorus in 192.1
culpa est. nam et qui paeana praetereunt non vident
mollissimum a sese numerum eundemque amplissi-
mum praeteriri. quod longe Aristoteli videtur secus, qui
iudicat heroum numerum grandiorem quam desideret 5
soluta oratio, iambum autem nimis e volgari esse
sermone. ita neque humilem et abiectam orationem
nec nimis altam et exaggeratam probat, plenam tamen
eam volt esse gravitatis, ut eos qui audient ad ma-
iorem admirationem possit traducere. trochaeum autem, 193.1
qui est eodem spatio quo choreus, cordacem appellat,
quia contractio et brevitas dignitatem non habeat. ita
paeana probat eoque ait uti omnis, sed ipsos non sen-
tire, cum utantur. esse autem tertium ac medium inter 5
illos et ita factos eos pedes esse, ut in iis singulis mo-
dus insit aut sesquiplex aut duplex aut par. itaque
illi de quibus ante dixi tantummodo commoditatis
habuerunt rationem, nullam dignitatis. iambus enim et 194.1
dactylus in versum cadunt maxume; itaque ut versum
fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati
pedes; aliud enim quiddam est oratio nec quicquam
inimicius quam illa versibus; paean autem minime est 5
aptus ad versum, quo lubentius eum recepit oratio.
Ephorus vero ne spondeum quidem quem fugit in-
tellegit esse aequalem dactylo quem probat. syllabis
enim metiundos pedes, non intervallis existimat; quod
idem facit in trochaeo, qui temporibus et intervallis 10
est par iambo sed eo vitiosus in oratione, si ponatur
extremus, quod verba melius in syllabas longiores ca-
dunt. atque haec, quae sunt apud Aristotelen, eadem
a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur. ego 195.1
autem sentio omnis in oratione esse quasi permixtos
et confusos pedes. nec enim effugere possemus anim-
adversionem, si semper isdem uteremur, quia nec
numerosa esse ut poema neque extra numerum ut 5
sermo volgi esse debet oratio—alterum nimis est
vinctum, ut de industria factum appareat, alterum
nimis dissolutum, ut pervagatum ac volgare videatur;
ut ab altero non delectere, alterum oderis—sit 196.1
igitur, ut supra dixi, permixta et temperata numeris
nec dissoluta nec tota numerosa, paeane maxume, quo-
niam optumus auctor ita censet, sed reliquis etiam
numeris, quos ille praeterit, temperata. 5