Quos autem numeros cum quibus tanquam pur- 196.6
puram misceri oporteat nunc dicendum est atque etiam
quibus orationis generibus sint quique accommodatis-
simi. iambus enim frequentissimus est in iis quae
demisso atque humili sermone dicuntur, paean autem 197.1
in amplioribus, in utroque dactylus. itaque in varia
et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et
temperandi. sic minime animadvertetur delectationis
aucupium et quadrandae orationis industria; quae late- 5
bit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderi-
bus utemur. nam qui audiunt haec duo animadvertunt
et iucunda sibi censent, verba dico et sententias; eaque
dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et
praetervolat numerus; qui tamen si abesset, illa ipsa 10
delectarent minus. nec vero is cursus est numerorum 198.1
—orationis dico; nam est longe aliter in versibus—
nihil ut fiat extra modum; nam id quidem esset poema;
sed omnis nec claudicans nec quasi fluctuans et aequa-
biliter constanterque ingrediens numerosa habetur 5
oratio. atque id in dicendo numerosum putatur, non
quod totum constat e numeris sed quod ad numeros
proxume accedit; quo etiam difficilius est oratione uti
quam versibus, quod in illis certa quaedam et definita
lex est, quam sequi sit necesse; in dicendo autem 10
nihil est propositum, nisi ut ne immoderata aut an-
gusta aut dissoluta aut diffluens sit oratio. itaque non
sunt in ea tanquam tibicinii percussionum modi, sed
universa comprehensio et species orationis clausa et
terminata est, quod voluptate aurium iudicatur. 15