Solet autem quaeri totone in ambitu verborum 199.1
numeri tenendi sint an in primis partibus atque in
extremis; plerique enim censent cadere tantum nume-
rose oportere terminarique sententiam. est autem ut id
maxume deceat, non ut solum; ponendus est enim ille 5
ambitus, non abiciundus. quare cum aures extremum
semper exspectent in eoque adquiescant, id vacare nu-
mero non oportet, sed ad hunc exitum iam a prin-
cipio ferri debet verborum illa comprehensio et tota
a capite ita fluere, ut ad extremum veniens ipsa con- 10
sistat. id autem bona disciplina exercitatis, qui et 200.1
multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto
dicerent similia scriptorum effecerint, non erit diffi-
cillimum. ante enim circumscribitur mente sententia
confestimque verba concurrunt, quae mens eadem, qua 5
nihil est celerius, statim dimittit, ut suo quodque loco
respondeat; quorum discriptus ordo alias alia termi-
natione concluditur. atque omnia illa et prima et
media verba spectare debent ad ultimum. interdum 201.1
enim cursus est in oratione incitatior, interdum mo-
derata ingressio, ut iam a principio videndum sit
quemadmodum velis venire ad extremum. nec in
numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, 5
eadem cum faciamus quae poetae, effugimus tamen in
oratione poematis similitudinem. est enim in utro-
que et materia et tractatio: materia in verbis, trac-
tatio in collocatione verborum. ternae autem sunt
utriusque partes, verborum: tralatum, novum, priscum 10
—nam de propriis nihil hoc loco dicimus—collo-
cationis autem eae quas diximus: compositio, concin-
nitas, numerus. sed in utroque frequentiores sunt, in 202.1
altero liberiores poetae; nam et transferunt verba cum
crebrius tum etiam audacius et priscis lubentius utun-
tur et liberius novis. quod idem <non> fit in numeris,
in quibus quasi necessitati parere coguntur. sed tamen 5
haec nec nimis esse diversa neque nullo modo con-
iuncta intellegi licet. ita fit ut non item in oratione
ut in versu numerus exstet idque quod numerosum
in oratione dicitur non semper numero fiat, sed
nonnunquam aut concinnitate aut constructione ver- 10
borum.