Ita, si numerus orationis quaeritur qui sit, omnis est
|
203.1
|
sed alius alio melior atque aptior; si locus, in omni
|
|
parte verborum; si unde ortus sit, ex aurium volup-
|
|
tate; si componendorum ratio, dicetur alio loco, quia
|
|
pertinet ad usum, quae pars quarta et extrema nobis
|
5
|
in dividendo fuit; si ad quam rem adhibeatur, ad de-
|
|
lectationem; si quando, semper; si quo loco, in tota
|
|
continuatione verborum; si quae res efficiat volup-
|
|
tatem, eadem quae in versibus, quorum modum notat
|
|
ars, sed aures ipsae tacito eum sensu sine arte de-
|
10
|
finiunt.
|
|