Satis multa de natura; sequitur usus, de quo est
|
204.1
|
accuratius disputandum. in quo quaesitum est in
|
|
totone circumitu illo orationis, quem Graeci περίοδον,
|
|
nos tum ambitum, tum circumitum, tum comprehen-
|
|
sionem aut continuationem aut circumscriptionem di-
|
5
|
cimus, an in principiis solum an in extremis an in
|
|
utraque parte numerus tenendus sit; deinde cum aliud
|
|
videatur esse numerus aliud numerosum, quid intersit.
|
|
tum autem in omnibusne numeris aequaliter particulas
|
205.1
|
deceat incidere an facere alias breviores alias longiores,
|
|
idque quando aut cur; quibusque partibus, pluribusne
|
|
an singulis, imparibus an aequalibus, et quando aut
|
|
istis aut illis sit utendum; quaeque inter se aptissime
|
5
|
collocentur et quo modo, an omnino nulla sit in eo
|
|
genere distinctio; quodque ad rem maxume pertinet,
|
|
qua ratione numerosa fiat oratio. explicandum etiam
|
206.1
|
est unde orta sit forma verborum dicendumque quantos
|
|
circumitus facere deceat deque eorum particulis et
|
|
tanquam incisionibus disserendum est quaerendumque
|
|
utrum una species et longitudo sit earum anne plures
|
5
|
et, si plures, quo loco aut quando quoque genere uti
|
|
oporteat. postremo totius generis utilitas explicanda
|
|
est, quae quidem patet latius; non ad unam enim rem
|
|
aliquam sed ad pluris accommodatur.
|
|