Sed quoniam adhibenda nonnunquam est, primum
|
209.8
|
videndum est quo loco, deinde quam diu retinenda sit,
|
|
tum quot modis commutanda. adhibenda est igitur
|
210.1
|
numerosa oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius,
|
|
ut nos in Accusationis secundo de Siciliae laude dixi-
|
|
mus aut in senatu de consulatu meo, aut exponenda
|
|
narratio, quae plus dignitatis desiderat quam doloris,
|
5
|
ut in quarto Accusationis de Hennensi Cerere, de Se-
|
|
gestana Diana, de Syracusarum situ diximus. saepe
|
|
etiam in amplificanda re concessu omnium funditur
|
|
numerose et volubiliter oratio. id nos fortasse non
|
|
perfecimus, conati quidem saepissime sumus; quod
|
10
|
plurimis locis perorationes nostrae voluisse nos atque
|
|
animo contendisse declarant. id autem tum valet, cum
|
|
is qui audit ab oratore iam obsessus est ac tenetur.
|
|
non enim id agit, ut insidietur et observet, sed iam
|
|
favet processumque volt dicendique vim admirans non
|
15
|
anquirit quid reprehendat.
|
|