Haec autem forma retinenda non diu est, non dico 211.1
in peroratione, quam in se includit, sed in orationis
reliquis partibus. nam cum sis iis locis usus quibus
ostendi licere, transferunda tota dictio est ad illa quae
nescio cur, cum Graeci κόμματα et κῶλα nominent, nos 5
non recte incisa et membra dicamus. neque enim esse
possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba
aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus,
in omnibus hoc fit artibus ut, cum id appellandum
sit quod propter rerum ignorationem ipsarum nullum 10
habuerit ante nomen, necessitas cogat aut novum fa-
cere verbum aut a simili mutuari.