Quo autem pacto deceat incise membratimve dici 212.1
iam videbimus; nunc quot modis mutentur compre-
hensiones conclusionesque dicendum est. fluit omnino
numerus a primo tum incitatius brevitate pedum tum
proceritate tardius. cursum contentiones magis requi- 5
runt, expositiones rerum tarditatem. insistit autem
ambitus modis pluribus, e quibus unum est secuta
Asia maxume qui dichoreus vocatur, cum duo extremi
chorei sunt, id est e singulis longis et brevibus. ex-
planandum est enim, quoniam ab aliis eidem pedes aliis 10
vocabulis nominantur. dichoreus non est ille quidem 213.1
sua sponte vitiosus in clausulis, sed in orationis nu-
mero nihil est tam vitiosum quam si semper est idem.
cadit autem per se ipse ille praeclare, quo etiam sa-
tietas formidanda est magis. me stante C. Carbo C. f. 5
tr. pl. in contione dixit his verbis: 'O M. Druse, patrem
appello'—haec quidem duo binis pedibus incisim;
dein membratim: 'tu dicere solebas sacram esse rem
publicam'—haec autem membra ternis; post am-
bitus: 'quicumque eam violavissent, ab omnibus esse 214.1
ei poenas persolutas'—dichoreus; nihil enim ad rem,
extrema illa longa sit an brevis; deinde: 'patris dic-
tum sapiens temeritas filii comprobavit'—hoc di-
choreo tantus clamor contionis excitatus est, ut ad- 5
mirabile esset. quaero nonne id numerus effecerit.
verborum ordinem immuta, fac sic: 'comprobavit filii
temeritas': iam nihil erit, etsi temeritas ex tribus bre-
vibus et longa est, quem Aristoteles ut optumum pro-
bat, a quo dissentio. 'at eadem verba, eadem sententia.' 215.1
animo istuc satis est, auribus non satis. sed id crebrius
fieri non oportet; primum enim numerus agnoscitur,
deinde satiat, postea cognita facilitate contemnitur.