Sed sunt clausulae plures, quae numerose et iu- 215.5
cunde cadant. nam et creticus, qui est e longa et
brevi et longa, et eius aequalis paean, qui spatio par
est, syllaba longior, qui commodissime putatur in so-
lutam orationem illigari, cum sit duplex—nam aut e
longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo 10
viget, iacet in extremo, aut e totidem brevibus et
longa—[in] quem optume cadere censent veteres;
ego non plane reicio sed alios antepono. ne spondeus 216.1
quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e
longis duabus, hebetior videtur et tardior; habet tamen
stabilem quendam et non expertem dignitatis gradum,
in incisionibus vero multo magis et in membris; pau- 5
citatem enim pedum gravitate sua et tarditate com-
pensat. sed hos cum in clausulis pedes nomino, non
loquor de uno pede extremo: adiungo, quod minimum
sit, proxumum superiorem, saepe etiam tertium. ne iam- 217.1
bus quidem qui est e brevi et longa, aut par choreo
qui habet tris brevis trochaeus—sed spatio par, non
syllabis—aut etiam dactylus qui est e longa et dua-
bus brevibus, si est proxumus a postremo, parum volu- 5
biliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus
aut spondeus; nunquam enim interest uter sit eorum
in pede extremo. sed idem hi tres pedes male con-
cludunt, si quis eorum in extremo locatus est, nisi
cum pro cretico postremus est dactylus. nihil enim 10
interest dactylus sit extremus an creticus, quia po-
strema syllaba brevis an longa sit ne in versu quidem
refert. quare etiam paeana qui dixit aptiorem, in quo 218.1
esset longa postrema, vidit parum, quoniam nihil ad
rem est, postrema quam longa sit. iam paean, quod
pluris habeat syllabas quam tris, numerus a quibus-
dam, non pes habetur. est quidem, ut inter omnis 5
constat antiquos, Aristotelen Theophrastum Theo-
decten Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti
vel mediae; putant illi etiam cadenti, quo loco mihi
videtur aptior creticus. dochmius autem e quinque
syllabis, brevi duabus longis brevi longa, ut est hoc: 10
'amicos tenes', quovis loco aptus est, dum semel po-
natur; iteratus aut continuatus numerum apertum
et nimis insignem facit. his igitur tot commutatio- 219.1
nibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur
manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur
satietati.