| DE OPTIMO GENERE ORATORUM | |
| Oratorum genera esse dicuntur tamquam poe- | 1.1 |
| tarum; id secus est, nam alterum est multiplex. | |
| Poematis enim tragici, comici, epici, melici, etiam ac | |
| dithyrambici, quod magis est tractatum a Graecis | |
| quam a Latinis, suum cuiusque est, diversum a | 5 |
| reliquis. Itaque et in tragoedia comicum vitiosum | |
| est et in comoedia turpe tragicum; et in ceteris suus | |
| est cuique certus sonus et quaedam intellegentibus | |
| nota vox. Oratorum autem si quis ita numerat plura | 2.1 |
| genera, ut alios grandis aut gravis aut copiosos, alios | |
| tenuis aut subtilis aut brevis, alios eis interiectos et | |
| tamquam medios putet, de hominibus dicit aliquid, | |
| de re parum. In re enim quid optimum sit quaeritur, | 5 |
| in homine dicitur quod est. Itaque licet dicere et | |
| Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, | |
| et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comicum. | |
| Oratorem genere non divido; perfectum enim quaero. | 3.1 |
| Unum est autem genus perfecti, a quo qui absunt, non | |
| genere differunt, ut Terentius ab Accio, sed in eodem | |
| genere non sunt pares. Optimus est enim orator qui | |
| dicendo animos audientium et docet et delectat et | 5 |
| permovet. Docere debitum est, delectare hono- | |
| rarium, permovere necessarium. Haec ut alius melius | 4.1 |
| quam alius, concedendum est; verum id fit non | |
| genere sed gradu. Optimum quidem unum est et | |
| proximum quod ei simillimum. Ex quo perspicuum | |
| est, quod optimo dissimillimum sit, id esse deterri- | 5 |
| mum. |