| Nam quoniam eloquentia constat ex verbis et | 4.7 |
| ex sententiis, perficiendum est, ut pure et emendate | |
| loquentes, quod est Latine, verborum praeterea et | |
| propriorum et translatorum elegantiam persequamur: | 10 |
| in propriis ut lautissima eligamus, in translatis ut | |
| similitudinem secuti verecunde utamur alienis. | |
| Sententiarum autem totidem genera sunt quot dixi | 5.1 |
| esse laudum. Sunt enim docendi acutae, delectandi | |
| quasi argutae, commovendi graves. Sed et verborum | |
| est structura quaedam duas res efficiens, numerum | |
| et levitatem, et sententiae suam compositionem | 5 |
| habent, et ad probandam rem accommodatum | |
| ordinem. Sed earum omnium rerum ut aedifici- | |
| orum memoria est quasi fundamentum, lumen | |
| actio. | |
| Ea igitur omnia in quo summa erunt, erit per- | 6.1 |
| fectissimus orator; in quo media, mediocris; in quo | |
| minima, deterrimus. Et appellabuntur omnes ora- | |
| tores, ut pictores appellantur etiam mali, nec | |
| generibus inter sese, sed facultatibus different. | 5 |
| Itaque nemo est orator qui Demostheni se similem | |
| nolit esse; at Menander Homeri noluit; genus enim | |
| erat aliud. Id non est in oratoribus aut, etiam si est | |
| ut alius gravitatem sequens subtilitatem fugiat, | |
| contra alius acutiorem se quam ornatiorem velit, | 10 |
| etiam si est in genere tolerabilis, certe non est | |
| optimus, si quidem, quod omnis laudes habet, id est | |
| optimum. | |
| Haec autem dixi brevius quidem quam res | 7.1 |
| petebat, sed ad id quod agimus non fuit dicendum | |
| pluribus; unum enim cum sit genus, id quale sit | |
| quaerimus. Est autem tale quale floruit Athenis; | |
| ex quo Atticorum oratorum ipsa vis ignota est, nota | 5 |
| gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil | |
| apud eos esse, alterum pauci, laudabilia esse multa. | |
| Est enim vitiosum in sententia si quid absurdum aut | |
| alienum aut non acutum aut subinsulsum est; in | |
| verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si | 10 |
| durum, si longe petitum. Haec vitaverunt fere | 8.1 |
| omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice. | |
| Sed qui eatenus valuerunt, sani et sicci dumtaxat | |
| habeantur, sed ita ut palaestritae; spatiari in xysto | |
| ut liceat, non ab Olympiis coronam petant. Qui, | 5 |
| cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona | |
| valetudine, sed viris, lacertos, sanguinem quaerunt, | |
| quandam etiam suavitatem coloris, eos imitemur si | |
| possumus; si minus, illos potius qui incorrupta | |
| sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos | 10 |
| quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos | |
| tulit. Quod cum faciemus—si modo id ipsum asse- | 9.1 |
| quemur; est enim permagnum—imitemur, si potueri- | |
| mus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; | |
| est enim multis locis grandior, sed quia et privatas | |
| ille plerasque et eas ipsas aliis et parvarum rerum | 5 |
| causulas scripsit, videtur esse ieiunior, cum se ipse | |
| consulto ad minutarum causarum genera limaverit. | |
| Quod qui ita faciet, ut, si cupiat uberior esse, | |
| non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; | |
| magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum | 10 |
| est in tali genere causarum. Ita fit ut Demosthenes | 10.1 |
| certe possit summisse dicere, elate Lysias fortasse | |
| non possit. Sed si eodem modo putant exercitu in | |
| foro et in omnibus templis, quae circum forum sunt, | |
| collocato dici pro Milone decuisse, ut si de re privata | 5 |
| ad unum iudicem diceremus, vim eloquentiae sua | |
| facultate, non rei natura metiuntur. |