| Qua re quoniam non nullorum sermo iam increbruit, | 11.1 |
| partim se ipsos Attice dicere, partim neminem | |
| nostrum dicere, alteros neglegamus; satis enim eis | |
| res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad | |
| causas aut adhibiti derideantur; nam si rideretur, | 5 |
| esset id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico | |
| more nolunt, ipsi autem se non oratores esse pro- | |
| fitentur, si teretes auris habent intellegensque | |
| iudicium, tamquam ad picturam probandam adhiben- | |
| tur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi; | 10 |
| sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio | 12.1 |
| neque eos quicquam excelsum magnificumque delec- | |
| tat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande | |
| ornatumque contemnere; id vero desinant dicere, | |
| qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est | 5 |
| quasi sicce et integre. Et ample et ornate et copiose | |
| cum eadem integritate Atticorum est. Quid? du- | |
| bium est utrum orationem nostram tolerabilem tantum | |
| an etiam admirabilem esse cupiamus? Non enim iam | |
| quaerimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere. | 10 |
| Ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum | 13.1 |
| praestantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum | |
| autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui | |
| imitetur, eum et Attice dicturum et optime, ut, | |
| quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, | 5 |
| bene dicere id sit Attice dicere. | |
| Sed cum in eo magnus error esset, quale esset id | |
| dicendi genus, putavi mihi suscipiendum laborem | |
| utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium. | |
| Converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum | 14.1 |
| nobilissimas orationes inter seque contrarias, Aeschinis | |
| et Demosthenis; nec converti ut interpres, sed ut | |
| orator, sententiis isdem et earum formis tamquam | |
| figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis. In | 5 |
| quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, | |
| sed genus omne verborum vimque servavi. Non enim | |
| ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tam- | |
| quam appendere. Hic labor meus hoc assequetur, | 15.1 |
| ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos | |
| volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi | |
| revocent intellegant. |