| 'Sed exorietur Thucydides; eius enim quidam | 15.5 |
| eloquentiam admirantur.' Id quidem recte; sed | |
| nihil ad eum oratorem quem quaerimus. Aliud est | |
| enim explicare res gestas narrando, aliud argumen- | |
| tando criminari crimenve dissolvere; aliud narrantem | |
| tenere auditorem, aliud concitare. 'At loquitur | 10 |
| pulchre.' Num melius quam Plato? Necesse est | 16.1 |
| tamen oratori quem quaerimus controversias expli- | |
| care forensis dicendi genere apto ad docendum, ad | |
| delectandum, ad permovendum. Qua re si quis | |
| erit qui se Thucydideo genere causas in foro dicturum | 5 |
| esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius | |
| quod versatur in re civili et forensi; sin Thucy- | |
| didem laudabit, ascribat suae nostram sententiam. | |
| Quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato | 17.1 |
| suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari | |
| fecit ab Socrate quemque omnes docti summum | |
| oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numerum non | |
| repono. Non enim in acie versatur nec ferro, sed | 5 |
| quasi rudibus eius eludit oratio. A me autem, ut | |
| cum maximis minima conferam, gladiatorum par | |
| nobilissimum inducitur, Aeschines, tamquam Aeser- | |
| ninus, ut ait Lucilius, non spurcus homo, sed acer et | |
| doctus | 10 |
| cum Pacideiano hic componitur,—optimus longe | |
| post homines natos—. | |
| Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse | |
| divinius. | |
| Huic labori nostro duo genera reprehensionum | 18.1 |
| opponuntur. Unum hoc: 'Verum melius Graeci.' | |
| A quo quaeratur ecquid possint ipsi melius Latine? | |
| Alterum: 'Quid istas potius legam quam Graecas?' | |
| Idem Andriam et Synephebos nec minus Andro- | 5 |
| macham aut Antiopam aut Epigonos Latinos recipi- | |
| unt. Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco | |
| conversis fastidium, nullum cum sit in versibus? |