| Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si | 19.1 |
| prius exposuerimus quae causa in iudicium deducta | |
| sit. Cum esset lex Athenis, ne qvis popvli scitvm | |
| faceret vt qvisqvam corona donaretvr in magi- | |
| stratv privs qvam rationes rettvlisset; et altera | 5 |
| lex, eos qvi a popvlo donarentvr, in contione donari | |
| debere; qvi a senatv, in senatv, Demosthenes cura- | |
| tor muris reficiendis fuit eosque refecit pecunia sua; | |
| de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo | |
| rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque | 10 |
| donatio fieret in theatro populo convocato, qui locus | |
| non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, | |
| evm donari virtvtis ergo benevolentiaeqve qvam is | |
| erga popvlvm atheniensem haberet. Hunc igitur | 20.1 |
| Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines quod | |
| contra leges scripsisset, ut et rationibus non relatis | |
| corona donaretur et ut in theatro, et quod de virtute | |
| eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demo- | 5 |
| sthenes nec vir bonus esset nec bene meritus de | |
| civitate. | |
| Causa ipsa abhorret illa quidem a formula con- | |
| suetudinis nostrae, sed est magna. Habet enim et | |
| legum interpretationem satis acutam in utramque | 10 |
| partem et meritorum in rem publicam contentionem | |
| sane gravem. Itaque causa fuit Aeschini, cum ipse a | 21.1 |
| Demosthene esset capitis accusatus, quod legationem | |
| ementitus esset, ut ulciscendi inimici causa nomine | |
| Ctesiphontis iudicium fieret de factis famaque Demo- | |
| sthenis. Non enim tam multa dixit de rationibus non | 5 |
| relatis, quam de eo quod civis improbus ut optimus | |
| laudatus esset. Hanc multam Aeschines a Ctesi- | 22.1 |
| phonte petivit quadriennio ante Philippi Macedonis | |
| mortem; sed iudicium factum est aliquot annis post | |
| Alexandro iam Asiam tenente; ad quod iudicium | |
| concursus dicitur e tota Graecia factus esse. Quid | 5 |
| enim tam aut visendum aut audiendum fuit quam | |
| summorum oratorum in gravissima causa accurata et | |
| inimicitiis incensa contentio? Quorum ego orationes | 23.1 |
| si, ut spero, ita expressero virtutibus utens illorum | |
| omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum | |
| ordine, verba persequens eatenus, ut ea non abhor- | |
| reant a more nostro—quae si e Graecis omnia con- | 5 |
| versa non erunt, tamen ut generis eiusdem sint, | |
| elaboravimus—, erit regula, ad quam eorum dirigan- | |
| tur orationes qui Attice volent dicere. Sed de nobis | |
| satis. Aliquando enim Aeschinem ipsum Latine | |
| dicentem audiamus. | 10 |