| TOPICA | |
| Maiores nos res scribere ingressos, C. Trebati, | 1.1 |
| et his libris quos brevi tempore satis multos edidimus | |
| digniores, e cursu ipso revocavit voluntas tua. Cum | |
| enim mecum in Tusculano esses et in bibliotheca | |
| separatim uterque nostrum ad suum studium libellos | 5 |
| quos vellet evolveret, incidisti in Aristotelis Topica | |
| quaedam, quae sunt ab illo pluribus libris explicata. | |
| Qua inscriptione commotus continuo a me librorum | |
| eorum sententiam requisisti; quam cum tibi ex- | 2.1 |
| posuissem, disciplinam inveniendorum argumento- | |
| rum, ut sine ullo errore ad ea ratione et via | |
| perveniremus, ab Aristotele inventam illis libris | |
| contineri, verecunde tu quidem ut omnia, sed tamen | 5 |
| facile ut cernerem te ardere studio, mecum ut tibi | |
| illa traderem egisti. Cum autem ego te non tam | |
| vitandi laboris mei causa quam quia tua id interesse | |
| arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres vel ut totam | |
| rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes, | 10 |
| hortatus essem, utrumque, ut ex te audiebam, es | |
| expertus. Sed a libris te obscuritas reiecit; rhetor | 3.1 |
| autem ille magnus haec, ut opinor, Aristotelia se | |
| ignorare respondit. Quod quidem minime sum admi- | |
| ratus eum philosophum rhetori non esse cognitum, | |
| qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos | 5 |
| ignoretur; quibus eo minus ignoscendum est, quod | |
| non modo rebus eis quae ab illo dictae et inventae | |
| sunt allici debuerunt, sed dicendi quoque incredibili | |
| quadam cum copia tum etiam suavitate. |