| Non potui igitur tibi saepius hoc roganti et tamen | 4.1 |
| verenti ne mihi gravis esses—facile enim id cernebam | |
| —debere diutius, ne ipsi iuris interpreti fieri videretur | |
| iniuria. Etenim cum tu mihi meisque multa saepe | |
| scripsisses, veritus sum ne, si ego gravarer, aut | 5 |
| ingratum id aut superbum videretur. Sed dum | |
| fuimus una, tu optimus es testis quam fuerim occupa- | |
| tus; ut autem a te discessi in Graeciam proficiscens, | 5.1 |
| cum opera mea nec res publica nec amici uterentur | |
| nec honeste inter arma versari possem, ne si tuto | |
| quidem mihi id liceret, ut veni Veliam tuaque et | |
| tuos vidi, admonitus huius aeris alieni nolui deesse | 5 |
| ne tacitae quidem flagitationi tuae. Itaque haec, | |
| cum mecum libros non haberem, memoria repetita | |
| in ipsa navigatione conscripsi tibique ex itinere | |
| misi, ut mea diligentia mandatorum tuorum te | |
| quoque, etsi admonitore non eges, ad memoriam | 10 |
| nostrarum rerum excitarem. Sed iam tempus est | |
| ad id quod instituimus accedere. | |
| Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat | 6.1 |
| partis, unam inveniendi alteram iudicandi, utriusque | |
| princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. | |
| Stoici autem in altera elaboraverunt; iudicandi enim | |
| vias diligenter persecuti sunt ea scientia quam | 5 |
| διαλεκτικὴν appellant, inveniendi artem quae τοπικὴ | |
| dicitur, quae et ad usum potior erat et ordine naturae | |
| certe prior, totam reliquerunt. Nos autem, quoniam | 7.1 |
| in utraque summa utilitas est et utramque, si erit | |
| otium, persequi cogitamus, ab ea quae prior est | |
| ordiemur. Ut igitur earum rerum quae absconditae | |
| sunt demonstrato et notato loco facilis inventio est, | 5 |
| sic, cum pervestigare argumentum aliquod volumus, | |
| locos nosse debemus; sic enim appellatae ab | |
| Aristotele sunt eae quasi sedes, e quibus argumenta | |
| promuntur. Itaque licet definire locum esse argu- | 8.1 |
| menti sedem, argumentum autem rationem quae rei | |
| dubiae faciat fidem. |