| Sed ex his locis in quibus argumenta inclusa sunt, | 8.4 |
| alii in eo ipso de quo agitur haerent, alii assumuntur | 5 |
| extrinsecus. In ipso tum ex toto, tum ex partibus | |
| eius, tum ex nota, tum ex eis rebus quae quodam | |
| modo affectae sunt ad id de quo quaeritur. Ex- | |
| trinsecus autem ea ducuntur quae absunt longeque | |
| disiuncta sunt. | 10 |
| Sed ad id totum de quo disseritur tum definitio | 9.1 |
| adhibetur, quae quasi involutum evolvit id de quo | |
| quaeritur; eius argumenti talis est formula: Ius | |
| civile est aequitas constituta eis qui eiusdem civitatis | |
| sunt ad res suas obtinendas; eius autem aequitatis | 5 |
| utilis cognitio est; utilis ergo est iuris civilis scientia; | |
| —tum partium enumeratio, quae tractatur hoc | 10.1 |
| modo: Si neque censu nec vindicta nec testamento | |
| liber factus est, non est liber; neque ulla est | |
| earum rerum; non est igitur liber;—tum notatio, | |
| cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc | 5 |
| modo: Cum lex assiduo vindicem assiduum esse | |
| iubeat, locupletem iubet locupleti; is est enim as- | |
| siduus, ut ait L. Aelius, appellatus ab aere dando. | |
| Ducuntur etiam argumenta ex eis rebus quae | 11.1 |
| quodam modo affectae sunt ad id de quo quaeritur. | |
| Sed hoc genus in pluris partis distributum est. | |
| Nam alia coniugata appellamus, alia ex genere, | |
| alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, | 5 |
| alia ex contrario, alia ex adiunctis, alia ex antece- | |
| dentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnanti- | |
| bus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex com- | |
| paratione maiorum aut parium aut minorum. |