| Coniugata dicuntur quae sunt ex verbis generis | 12.1 |
| eiusdem. Eiusdem autem generis verba sunt quae | |
| orta ab uno varie commutantur, ut sapiens sapienter | |
| sapientia. Haec verborum coniugatio συζυγία dicitur, | |
| ex qua huius modi est argumentum: Si compascuus | 5 |
| ager est, ius est compascere. | |
| A genere sic ducitur: Quoniam argentum omne | 13.1 |
| mulieri legatum est, non potest ea pecunia quae | |
| numerata domi relicta est non esse legata; forma | |
| enim a genere, quoad suum nomen retinet, nun- | |
| quam seiungitur, numerata autem pecunia nomen | 5 |
| argenti retinet; legata igitur videtur. | |
| A forma generis, quam interdum, quo planius | 14.1 |
| accipiatur, partem licet nominare hoc modo: Si | |
| ita Fabiae pecunia legata est a viro, si ei viro mater- | |
| familias esset; si ea in manum non convenerat, | |
| nihil debetur. Genus enim est uxor; eius duae | 5 |
| formae: una matrumfamilias, eae sunt, quae in | |
| manum convenerunt; altera earum, quae tantum | |
| modo uxores habentur. Qua in parte cum fuerit | |
| Fabia, legatum ei non videtur. | |
| A similitudine hoc modo: Si aedes eae corruerunt | 15.1 |
| vitiumve faciunt quarum usus fructus legatus est, | |
| heres restituere non debet nec reficere, non magis | |
| quam servum restituere, si is cuius usus fructus | |
| legatus esset deperisset. | 5 |
| A differentia: Non, si uxori vir legavit argentum | 16.1 |
| omne quod suum esset, idcirco quae in nominibus | |
| fuerunt legata sunt. Multum enim differt in arcane | |
| positum sit argentum an in tabulis debeatur. |