| Ex contrario autem sic: Non debet ea mulier | 17.1 |
| cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis | |
| vinariis et oleariis plenis relictis, putare id ad se | |
| pertinere. Usus enim, non abusus, legatus est. | |
| Ea sunt inter se contraria. | 5 |
| Ab adiunctis: Si ea mulier testamentum fecit | 18.1 |
| quae se capite nunquam deminuit, non videtur ex | |
| edicto praetoris secundum eas tabulas possessio | |
| dari. Adiungitur enim, ut secundum servorum, | |
| secundum exsulum, secundum puerorum tabulas | 5 |
| possessio videatur ex edicto dari. | |
| Ab antecedentibus autem et consequentibus et | 19.1 |
| repugnantibus hoc modo; ab antecedentibus: Si | |
| viri culpa factum est divortium, etsi mulier nuntium | |
| remisit, tamen pro liberis manere nihil oportet. | |
| A consequentibus: Si mulier, cum fuisset nupta | 20.1 |
| cum eo quicum conubium non esset, nuntium remisit; | |
| quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro | |
| liberis manere nihil oportet. | |
| A repugnantibus: Si paterfamilias uxori ancil- | 21.1 |
| larum usum fructum legavit a filio neque a secundo | |
| herede legavit, mortuo filio mulier usum fructum non | |
| amittet. Quod enim semel testamento alicui datum | |
| est, id ab eo invito cui datum est auferri non potest. | 5 |
| Repugnat enim recte accipere et invitum reddere. | |
| Ab efficientibus rebus hoc modo: Omnibus est | 22.1 |
| ius parietem directum ad parietem communem | |
| adiungere vel solidum vel fornicatum. Sed qui in | |
| pariete communi demoliendo damni infecti pro- | |
| miserit, non debebit praestare quod fornix viti | 5 |
| fecerit. Non enim eius vitio qui demolitus est | |
| damnum factum est, sed eius operis vitio quod ita | |
| aedificatum est ut suspendi non posset. |