| Ab effectis rebus hoc modo: Cum mulier viro in | 23.1 |
| manum convenit, omnia quae mulieris fuerunt viri | |
| fiunt dotis nomine. | |
| Ex comparatione autem omnia valent quae sunt | |
| huius modi: Quod in re maiore valet valeat in | 5 |
| minore, ut si in urbe fines non reguntur, nec aqua | |
| in urbe arceatur. Item contra: Quod in minore | |
| valet, valeat in maiore. Licet idem exemplum | |
| convertere. Item: Quod in re pari valet valeat in | |
| hac quae par est; ut: Quoniam usus auctoritas | 10 |
| fundi biennium est, sit etiam aedium. At in lege | |
| aedes non appellantur et sunt ceterarum rerum | |
| omnium quarum annuus est usus. Valeat aequitas, | |
| quae paribus in causis paria iura desiderat. | |
| Quae autem assumuntur extrinsecus, ea maxime | 24.1 |
| ex auctoritate ducuntur. Itaque Graeci talis argu- | |
| mentationes ἀτέχνους vocant, id est artis expertis, | |
| ut si ita respondeas: Quoniam P. Scaevola id solum | |
| esse ambitus aedium dixerit, quod parietis com- | 5 |
| munis tegendi causa tectum proiceretur, ex quo | |
| tecto in eius aedis qui protexisset aqua deflueret, | |
| id ambitus videri. | |
| His igitur locis qui sunt expositi ad omne argu- | 25.1 |
| mentum reperiendum tamquam elementis quibus- | |
| dam significatio et demonstratio datur. Utrum | |
| igitur hactenus satis est? Tibi quidem tam acuto et | |
| tam occupato puto. Sed quoniam avidum homi- | 5 |
| nem ad has discendi epulas recepi, sic accipiam, ut | |
| reliquiarum sit potius aliquid quam te hinc patiar | |
| non satiatum discedere. Quando ergo unus quisque | 26.1 |
| eorum locorum quos exposui sua quaedam habet | |
| membra, ea quam subtilissime persequamur. |