| Et primum de ipsa definitione dicatur. Definitio | 26.4 |
| est oratio quae id quod definitur explicat quid sit. | 5 |
| Definitionum autem duo genera prima: unum | |
| earum rerum quae sunt, alterum earum quae intel- | |
| leguntur. Esse ea dico quae cerni tangique possunt, | 27.1 |
| ut fundum aedes, parietem stillicidium, mancipium | |
| pecudem, supellectilem penus et cetera; quo ex | |
| genere quaedam interdum vobis definienda sunt. | |
| Non esse rursus ea dico quae tangi demonstrarive | 5 |
| non possunt, cerni tamen animo atque intellegi | |
| possunt, ut si usus capionem, si tutelam, si gentem, | |
| si agnationem definias, quarum rerum nullum subest | |
| corpus, est tamen quaedam conformatio insignita et | |
| impressa intellegentia, quam notionem voco. Ea | 10 |
| saepe in argumentando definitione explicanda est. | |
| Atque etiam definitiones aliae sunt partitionum | 28.1 |
| aliae divisionum; partitionum, cum res ea quae | |
| proposita est quasi in membra discerpitur, ut si quis | |
| ius civile dicat id esse quod in legibus, senatus | |
| consultis, rebus iudicatis, iuris peritorum auctoritate, | 5 |
| edictis magistratuum, more, aequitate consistat. | |
| Divisionum autem definitio formas omnis com- | |
| plectitur quae sub eo genere sunt quod definitur hoc | |
| modo: Abalienatio est eius rei quae mancipi est | |
| aut traditio alteri nexu aut in iure cessio inter quos | 10 |
| ea iure civili fieri possunt. | |
| Sunt etiam alia genera definitionum, sed ad | |
| huius libri institutum illa nihil pertinent; tantum | |
| est dicendum qui sit definitionis modus. Sic igitur | 29.1 |
| veteres praecipiunt: cum sumpseris ea quae sint | |
| ei rei quam definire velis cum aliis communia, usque | |
| eo persequi, dum proprium efficiatur, quod nullam | |
| in aliam rem transferri possit. Ut haec: Hereditas | 5 |
| est pecunia. Commune adhuc; multa enim genera | |
| pecuniae. Adde quod sequitur: quae morte alicuius | |
| ad quempiam pervenit. Nondum est definitio; | |
| multis enim modis sine hereditate teneri pecuniae | |
| mortuorum possunt. Unum adde verbum: iure; | 10 |
| iam a communitate res diiuncta videbitur, ut sit | |
| explicata definitio sic: Hereditas est pecunia quae | |
| morte alicuius ad quempiam pervenit iure. Non- | |
| dum est satis; adde: nec ea aut legata testamento | |
| aut possessione retenta; confectum est. Itemque: | 15 |
| Gentiles sunt inter se qui eodem nomine sunt. Non | |
| est satis. Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id | |
| quidem satis est. Quorum maiorum nemo servitutem | |
| servivit. Abest etiam nunc. Qui capite non sunt | |
| deminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim video | 20 |
| Scaevolam pontificem ad hanc definitionem addidisse. | |
| Atque haec ratio valet in utroque genere definitionum, | |
| sive id quod est, sive id quod intellegitur definiendum | |
| est. |