| Partitionum autem et divisionum genus quale | 30.1 |
| esset ostendimus, sed quid inter se differant planius | |
| dicendum est. In partitione quasi membra sunt, ut | |
| corporis, caput, umeri, manus, latera, crura, pedes | |
| et cetera. In divisione formae, quas Graeci | 5 |
| εἴδη vocant, nostri, si qui haec forte tractant, species | |
| appellant, non pessime id quidem sed inutiliter ad | |
| mutandos casus in dicendo. Nolim enim, ne si | |
| Latine quidem dici possit, specierum et speciebus | |
| dicere; et saepe his casibus utendum est; at formis | 10 |
| et formarum velim. Cum autem utroque verbo | |
| idem significetur, commoditatem in dicendo non | |
| arbitror neglegendam. | |
| Genus et formam definiunt hoc modo: Genus est | 31.1 |
| notio ad pluris differentias pertinens; forma est notio | |
| cuius differentia ad caput generis et quasi fontem | |
| referri potest. Notionem appello quod Graeci | |
| tum ἔννοιαν tum πρόληψιν. Ea est insita et ante | 5 |
| percepta cuiusque cognitio enodationis indigens. | |
| Formae sunt igitur eae in quas genus sine ullius | |
| praetermissione dividitur; ut si quis ius in legem, | |
| morem, aequitatem dividat. Formas qui putat | |
| idem esse quod partis, confundit artem et simili- | 10 |
| tudine quadam conturbatus non satis acute quae | |
| sunt secernenda distinguit. Saepe etiam definiunt | 32.1 |
| et oratores et poetae per translationem verbi ex | |
| similitudine cum aliqua suavitate. Sed ego a vestris | |
| exemplis nisi necessario non recedam. Solebat | |
| igitur Aquilius collega et familiaris meus, cum de | 5 |
| litoribus ageretur, quae omnia publica esse vultis, | |
| quaerentibus eis quos ad id pertinebat, quid esset | |
| litus, ita definire, qua fluctus eluderet; hoc est, | |
| quasi qui adulescentiam florem aetatis, senectutem | |
| occasum vitae velit definire; translatione enim utens | 10 |
| discedebat a verbis propriis rerum ac suis. Quod | |
| ad definitiones attinet, hactenus; reliqua videamus. |