| Partitione tum sic utendum est, nullam | 33.1 |
| ut partem relinquas; ut, si partiri velis tutelas, | |
| inscienter facias, si ullam praetermittas. At si | |
| stipulationum aut iudiciorum formulas partiare, non | |
| est vitiosum in re infinita praetermittere aliquid. | 5 |
| Quod idem in divisione vitiosum est. Formarum | |
| enim certus est numerus quae cuique generi subi- | |
| ciantur; partium distributio saepe est infinitior, | |
| tamquam rivorum a fonte diductio. Itaque in | 34.1 |
| oratoriis artibus quaestionis genere proposito, quot | |
| eius formae sint, subiungitur absolute. At cum de | |
| ornamentis verborum sententiarumve praecipitur, | |
| quae vocant σχήματα, non fit idem. Res est enim | 5 |
| infinitior; ut ex hoc quoque intellegatur quid | |
| velimus inter partitionem et divisionem interesse. | |
| Quamquam enim vocabula prope idem valere | |
| videbantur, tamen quia res differebant, nomina | |
| rerum distare voluerunt. | 10 |
| Multa etiam ex notatione sumuntur. Ea est | 35.1 |
| autem, cum ex vi nominis argumentum elicitur; | |
| quam Graeci ἐτυμολογίαν appellant, id est verbum ex | |
| verbo veriloquium; nos autem novitatem verbi | |
| non satis apti fugientes genus hoc notationem | 5 |
| appellamus, quia sunt verba rerum notae. Itaque | |
| hoc quidem Aristoteles σύμβολον appellat, quod | |
| Latine est nota. Sed cum intellegitur quid signi- | |
| ficetur, minus laborandum est de nomine. Multa | 36.1 |
| igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo, | |
| ut cum quaeritur postliminium quid sit—non dico | |
| quae sint postlimini; nam id caderet in divisionem, | |
| quae talis est: Postliminio redeunt haec: homo, | 5 |
| navis, mulus clitellarius, equus, equa quae frenos | |
| recipere solet—; sed cum ipsius postlimini vis | |
| quaeritur et verbum ipsum notatur; in quo Servius | |
| noster, ut opinor, nihil putat esse notandum nisi | |
| post, et liminium illud productionem esse verbi vult, | 10 |
| ut in finitimo, legitimo, aeditimo non plus inesse | |
| timum quam in meditullio tullium; Scaevola autem | 37.1 |
| P. F. iunctum putat esse verbum, ut sit in eo et post | |
| et limen; ut, quae a nobis alienata, cum ad hostem | |
| pervenerint, ex suo tamquam limine exierint, hinc | |
| ea cum redierint post ad idem limen, postliminio | 5 |
| redisse videantur. Quo genere etiam Mancini causa | |
| defendi potest, postliminio redisse; deditum non | |
| esse, quoniam non sit receptus; nam neque dedi- | |
| tionem neque donationem sine acceptione intellegi | |
| posse. | 10 |