| Sequitur is locus qui constat ex eis rebus | 38.1 |
| quae quodam modo adfectae sunt ad id de quo | |
| ambigitur; quem modo dixi in plures partes dis- | |
| tributum. Cuius est primus locus ex coniugatione, | |
| quam Graeci συζυγίαν vocant, finitimus notationi, | 5 |
| de qua modo dictum est; ut, si aquam pluviam | |
| eam modo intellegeremus quam imbri collectam | |
| videremus, veniret Mucius, qui, quia coniugata | |
| verba essent pluvia et pluendo, diceret omnem | |
| aquam oportere arceri quae pluendo crevisset. | 10 |
| Cum autem a genere ducetur argumentum, non | 39.1 |
| erit necesse id usque a capite arcessere. Saepe | |
| etiam citra licet, dum modo supra sit quod sumitur, | |
| quam id ad quod sumitur; ut aqua pluvia ultimo | |
| genere ea est quae de caelo veniens crescit imbri, | 5 |
| sed propiore, in quo quasi ius arcendi continetur, | |
| genus est aqua pluvia nocens: eius generis formae | |
| loci vitio et manu nocens, quarum altera iubetur ab | |
| arbitro coerceri altera non iubetur. Commode etiam | 40.1 |
| tractatur haec argumentatio quae ex genere sumitur, | |
| cum ex toto partis persequare hoc modo: Si dolus | |
| malus est, cum aliud agitur aliud simulatur, enu- | |
| merare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum | 5 |
| aliquem id quod arguas dolo malo factum includere; | |
| quod genus argumenti in primis firmum videri | |
| solet. | |
| Similitudo sequitur, quae late patet, sed | 41.1 |
| oratoribus et philosophis magis quam vobis. Etsi | |
| enim omnes loci sunt omnium disputationum ad | |
| argumenta suppeditanda, tamen aliis disputationibus | |
| abundantius occurrunt aliis angustius. Itaque | 5 |
| genera tibi nota sint; ubi autem eis utare, quae- | |
| stiones ipsae te admonebunt. Sunt enim simili- | 42.1 |
| tudines quae ex pluribus collationibus perveniunt | |
| quo volunt hoc modo: Si tutor fidem praestare debet, | |
| si socius, si cui mandaris, si qui fiduciam acceperit, | |
| debet etiam procurator. Haec ex pluribus perveniens | 5 |
| quo vult appellatur inductio, quae Graece ἐπαγωγὴ | |
| nominatur, qua plurimum est usus in sermonibus | |
| Socrates. Alterum similitudinis genus collatione | 43.1 |
| sumitur, cum una res uni, par pari comparatur hoc | |
| modo: Quem ad modum, si in urbe de finibus | |
| controversia est, quia fines magis agrorum videntur | |
| esse quam urbis, finibus regendis adigere arbitrum | 5 |
| non possis, sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam | |
| res tota magis agrorum est, aquae pluviae arcendae | |
| adigere arbitrum non possis. Ex eodem simili- | 44.1 |
| tudinis loco etiam exempla sumuntur, ut Crassus in | |
| causa Curiana exemplis plurimis usus est, qui testa- | |
| mento sic heredes instituti, ut si filius natus esset | |
| in decem mensibus isque mortuus prius quam in | 5 |
| suam tutelam venisset, hereditatem obtinuissent. | |
| Quae commemoratio exemplorum valuit, eaque vos | |
| in respondendo uti multum soletis. Ficta enim | 45.1 |
| exempla similitudinis habent vim; sed ea oratoria | |
| magis sunt quam vestra; quamquam uti etiam vos | |
| soletis, sed hoc modo: Finge mancipio aliquem | |
| dedisse id quod mancipio dari non potest. Num | 5 |
| idcirco id eius factum est qui accepit? aut num is | |
| qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligavit? | |
| In hoc genere oratoribus et philosophis concessum | |
| est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis | |
| excitentur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit | 10 |
| augendae rei gratia dicatur aut minuendae, quae | |
| ὑπερβολὴ dicitur, multa alia mirabilia. Sed latior | |
| est campus illorum. Eisdem tamen ex locis, ut | |
| ante dixi, et [in] maximis et minimis [in] quaes- | |
| tionibus argumenta ducuntur. | 15 |