| Sequitur similitudinem differentia rei maxime | 46.1 |
| contraria superiori; sed est eiusdem dissimile et | |
| simile invenire. Eius generis haec sunt: Non, | |
| quem ad modum quod mulieri debeas, recte ipsi | |
| mulieri sine tutore auctore solvas, item, quod pupillo | 5 |
| aut pupillae debeas, recte possis eodem modo solvere. | |
| Deinceps locus est qui e contrario dicitur. Con- | 47.1 |
| trariorum autem genera plura; unum eorum quae | |
| in eodem genere plurimum differunt, ut sapientia | |
| stultitia. Eodem autem genere dicuntur quibus | |
| propositis occurrunt tamquam e regione quaedam | 5 |
| contraria, ut celeritati tarditas, non debilitas. Ex | |
| quibus contrariis argumenta talia existunt: Si | |
| stultitiam fugimus, sapientiam sequamur, et bonita- | |
| tem si malitiam. Haec quae ex eodem genere | |
| contraria sunt appellantur adversa. Sunt enim alia | 48.1 |
| contraria, quae privantia licet appellemus Latine, | |
| Graeci appellant στερητικά. Praeposito enim 'in' | |
| privatur verbum ea vi quam haberet si 'in' prae- | |
| positum non fuisset, dignitas indignitas, humanitas | 5 |
| inhumanitas, et cetera generis eiusdem, quorum | |
| tractactio est eadem quae superiorum quae adversa | |
| dixi. Nam alia quoque sunt contrariorum genera, | 49.1 |
| velut ea quae cum aliquo conferuntur, ut duplum | |
| simplum, multa pauca, longum breve, maius minus. | |
| Sunt etiam illa valde contraria quae appellantur | |
| negantia; ea ἀποφατικὰ Graece, contraria aientibus: | 5 |
| Si hoc est, illud non est. Quid enim opus exemplo | |
| est? Tantum intellegatur, in argumento quaerendo | |
| contrariis omnibus contraria non convenire. |