| Ab adiunctis autem posui equidem exemplum | 50.1 |
| paulo ante, multa adiungi, quae suscipienda essent | |
| si statuissemus ex edicto secundum eas tabulas | |
| possessionem dari, quas is instituisset cui testamenti | |
| factio nulla esset. Sed locus hic magis ad coniectu- | 5 |
| rales causas, quae versantur in iudiciis, valet, cum | |
| quaeritur quid aut sit aut evenerit aut futurum | |
| sit aut quid omnino fieri possit. Ac loci | 51.1 |
| quidem ipsius forma talis est. Admonet autem hic | |
| locus, ut quaeratur quid ante rem, quid cum re, | |
| quid post rem evenerit. 'Nihil hoc ad ius; ad | |
| Ciceronem,' inquiebat Gallus noster, si quis ad | 5 |
| eum quid tale rettulerat, ut de facto quaereretur. | |
| Tu tamen patiere nullum a me artis institutae locum | |
| praeteriri; ne, si nihil nisi quod ad te pertineat | |
| scribendum putabis, nimium te amare videare. Est | |
| igitur magna ex parte locus hic oratorius non modo | 10 |
| non iuris consultorum, sed ne philosophorum quidem. | |
| Ante rem enim quaeruntur quae talia sunt: appara- | 52.1 |
| tus, colloquia, locus, constitutum, convivium; cum | |
| re autem: pedum crepitus, strepitus hominum, | |
| corporum umbrae et si quid eius modi; at post | |
| rem: pallor, rubor, titubatio, si qua alia signa con- | 5 |
| turbationis et conscientiae, praeterea restinctus | |
| ignis, gladius cruentus ceteraque quae suspicionem | |
| facti possunt movere. | |
| Deinceps est locus dialecticorum proprius ex | 53.1 |
| consequentibus et antecedentibus et repugnantibus. | |
| Nam coniuncta, de quibus paulo ante dictum est, | |
| non semper eveniunt; consequentia autem semper. | |
| Ea enim dico consequentia quae rem necessario | 5 |
| consequuntur; itemque et antecedentia et repug- | |
| nantia. Quidquid enim sequitur quamque rem, id | |
| cohaeret cum re necessario; et quidquid repugnat, | |
| id eius modi est ut cohaerere numquam possit. | |
| Cum tripertito igitur distribuatur locus hic, in | 10 |
| consecutionem, antecessionem, repugnantiam, re- | |
| periendi argumenti locus simplex est, tractandi | |
| triplex. Nam quid interest, cum hoc sumpseris, | |
| pecuniam numeratam mulieri deberi cui sit argen- | |
| tum omne legatum, utrum hoc modo concludas | 15 |
| argumentum: Si pecunia signata argentum est, | |
| legata est mulieri. Est autem pecunia signata | |
| argentum. Legata igitur est; an illo modo: Si | |
| numerata pecunia non est legata, non est numerata | |
| pecunia argentum. Est autem numerata pecunia | 20 |
| argentum; legata igitur est; an illo modo: Non et | |
| legatum argentum est et non est legata numerata | |
| pecunia. Legatum autem argentum est; legata | |
| igitur numerata pecunia est? Appellant autem | 54.1 |
| dialectici eam conclusionem argumenti, in qua, cum | |
| primum assumpseris, consequitur id quod annexum | |
| est primum conclusionis modum; cum id quod | |
| annexum est negaris, ut id quoque cui fuerit an- | 5 |
| nexum negandum sit, secundus is appellatur con- | |
| cludendi modus; cum autem aliqua coniuncta | |
| negaris et ex eis unum aut plura sumpseris, ut quod | |
| relinquitur tollendum sit, is tertius appellatur con- | |
| clusionis modus. Ex hoc illa rhetorum ex con- | 55.1 |
| trariis conclusa, quae ipsi ἐνθυμήματα appellant; | |
| non quod omnis sententia proprio nomine ἐνθύμημα | |
| non dicatur, sed, ut Homerus propter excellentiam | |
| commune poetarum nomen efficit apud Graecos | 5 |
| suum, sic, cum omnis sententia ἐνθύμημα dicatur, | |
| quia videtur ea quae ex contrariis conficitur acutis- | |
| sima, sola proprie nomen commune possedit. Eius | |
| generis haec sunt: | |
| hoc metuere, alterum in metu non ponere! | 10 |
| eam quam nihil accusas damnas, bene quam | |
| meritam esse autumas | |
| dicis male merere? | |
| id quod scis prodest nihil; id quod nescis obest? |